라틴어 문장 검색

et per consequens pedes esse non possent.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 187:4)
Heroa nostrum viris omnibus magnis quos vetustas unquam vidit, comparare non possum tum, quia comparatio, nisi inter aequales, esse nequit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.68)
Extitere, tamen, pauci, quibus honestas divitiarum comparatione potior fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.176)
Ad conparationem quidem superiorum modica sunt, quae dicturi sumus, sed et in parvis idem animus ostenditur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:1)
Miseri Israhelitae, ad quorum conparationem Nabuchodonosor servus Dei scribitur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 17:8)
Quidquid primum adripuero, sequentium conparatione vilescit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:2)
Tertium Punicum bellum et tempore exiguum (nam quadriennio patratum est) et in comparatio-nem priorum minimum labore (non enim tam cum viris quam cum ipsa urbe pugnatum est) sed plane maximum eventu:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 1:1)
Sed ubi pax fluminis redit, et populationibus et pugnae campos aperuit, iterum ferox instat et cedentes ad Celtiberiam consecutus aggere et vallo et per haec siti ad deditionem conpulit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 28:1)
Sed videlicet victoriam desperantibus Pompei liberis, Gnaeum proelio profugum, crure saucium, deserta et avia petentem Caesonius apud Lauronem oppidum consecutus, pugnantem - adeo nondum desperabat - interfecit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 86:1)
Nihil acciderat in comparationem cladis, quae in posterum diem inminebat, nisi intervenisset deum miseratio.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 4:1)
tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis consequitur sensus, transactum quid sit in aevo, tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:17)
[et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum et pariter mentem sanari corpus inani] denique cor, hominem cum vini vis penetravit acris et in venas discessit diditus ardor, consequitur gravitas membrorum, praepediuntur crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens, nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt, et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur, cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini conturbare animam consuevit corpore in ipso?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:14)
maior enim turbae disiectus materiai consequitur leto nec quisquam expergitus extat, frigida quem semel est vitai pausa secuta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 24:16)
ipse parat sese porro speratque futurum ut videat quod consequitur rem quamque:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 26:14)
his igitur rebus rarescit corpus et omnis subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 28:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION