라틴어 문장 검색

Constat fugisse ex castris regem ipsum receptumque in navem multitudine eorum qui ad proximas navis adnatabant demerso navigio perisse.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 31:7)
Quibus ex castris cum locus angustus atque impeditus esset transeundus, Pharnaces in insidiis delectos pedites omnisque paene disposuit equites, magnam autem multitudinem pecoris intra eas fauces dissipari iussit paganosque et oppidanos in his locis obversari, ut sive amicus Domitius eas angustias transiret, nihil de insidiis suspicaretur, cum in agris et pecora et homines animum adverteret versari tamquam amicorum adventu, sive inimicus ut in hostium finis veniret, praeda diripienda milites dissiparentur dispersique caederentur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 36:4)
Namque et castella complura locis editis posita, quorum opportunitas castellanos impellebat ad decursiones faciendas et bellum inferendum, expugnavit eaque praeda milites donavit, quae etsi erat tenuis, tamen in tanta provinciae desperatione erat grata, praesertim virtute parta, et cum Octavius ex fuga Pharsalici proeli magna classe in illum se sinum contulisset, paucis navibus Iadertinorum, quorum semper in rem publicam singulare constiterat officium, dispersis Octavianis navibus erat potitus, ut vel classe dimicare posset adiunctis captivis navibus sociorum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 42:5)
quem tamen diutius in rebus secundis et fortuna, quae plurimum in bellis potest, diligentiaque Cornifici et virtus Vatini versari passa non est.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 43:6)
Horum odium confirmabant non nulli familiares eius qui, cum in illa societate versarentur rapinarum, nihilo minus oderant eum cuius nomine peccabant, sibique quod rapuerant acceptum referebant, quod interciderat aut erat interpellatum Cassio assignabant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 50:2)
HS |LX|, quod advexerat Domitius atque in publico deposuerat, allatum ad se ab IIII viris Corfiniensibus Domitio reddit, ne continentior in vita hominum quam in pecunia fuisse videatur, etsi eam pecuniam publicam esse constabat datamque a Pompeio in stipendium.
(카이사르, 내란기, 1권 23:13)
Itaque perturbatis antesignanis legio, quae in eo cornu constiterat, locum non tenuit atque in proximum collem sese recepit.
(카이사르, 내란기, 1권 44:7)
Equitatus autem noster ab utroque latere, etsi deiectis atque inferioribus locis constiterat, tamen summa in iugum virtute connititur atque inter duas acies perequitans commodiorem ac tutiorem nostris receptum dat.
(카이사르, 내란기, 1권 46:3)
Tanta enim tempestas cooritur, ut numquam illis locis maiores aquas fuisse constaret.
(카이사르, 내란기, 1권 48:2)
Quos ubi Afranius procul visos cum Petreio conspexit, nova re perterritus locis superioribus constitit aciemque instruit.
(카이사르, 내란기, 1권 65:1)
Afranius, cum ab equitatu novissimum agmen premeretur, ante se hostem videret, collem quendam nactus ibi constitit.
(카이사르, 내란기, 1권 70:6)
Nam cum de loco et tempore eius rei controversia inferretur, et voce et manibus universi ex vallo, ubi constiterant, significare coeperunt, ut statim dimitterentur, neque omni interposita fide firmum esse posse, si in aliud tempus differretur.
(카이사르, 내란기, 1권 86:2)
Hic dimissus a Caesare in Africam venerat, legionesque eas traduxerat Curio, quas superioribus temporibus Corfinio receperat Caesar, adeo ut paucis mutatis centurionibus eidem ordines manipulique constarent.
(카이사르, 내란기, 2권 28:2)
Quo facto commutata omnium et voluntate et opinione consensu summo constituit Curio, cum primum sit data potestas, proelio rem committere posteroque die productos eodem loco, quo superioribus diebus constiterat, in acie collocat.
(카이사르, 내란기, 2권 33:2)
Erat in oppido multitudo insolens belli diuturnitate otii, Uticenses pro quibusdam Caesaris in se beneficiis illi amicissimi, conventus is qui ex variis generibus constaret, terror ex superioribus proeliis magnus.
(카이사르, 내란기, 2권 36:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION