라틴어 문장 검색

Atque cogitet quis sobrie et diligenter, qualis sit ea via, quam in inquisitione et inventione alicujus rei homines adhibere consueverunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 183:6)
Itaque mirum non est, si fascina ista antiquitatis et authorum et consensus, hominum virtutem ita ligaverint, ut cum rebus ipsis consuescere (tanquam maleficiati) non potuerint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 193:3)
Generaliter autem et vulgo, in operibus mechanicis habentur pro novis inventis, si quis jampridem inventa subtilius poliat, vel ornet elegantius, vel simul uniat et componat, vel cum usu commodius copulet, aut opus majore, aut etiam minore, quam fieri consuevit, mole vel volumine exhibeat, et similia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 209:3)
Lectiones enim et exercitia ita sunt disposita, ut aliud a consuetis haud facile cuiquam in mentem veniat cogitare aut contemplari.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:2)
sed ista, quam diximus, doctrinarum administratio et politia scientiarum augmenta durius premere consuevit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:14)
quae nos lucifera experimenta, ad differentiam fructiferorum, appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 239:4)
quod genus opinandi fallacissimum est, quandoquidem multa ex his quae ex fontibus rerum petuntur per rivulos consuetos non fluant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 260:4)
Hanc tabulam essentiae et praesentiae appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 68:1)
Hanc tabulam declinationis, sive absentiae in proximo, appellare consuevimus
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 71:2)
Hanc itaque tabulam Tabulam Graduum sive Tabulam Comparativae appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 138:6)
Ignitorum autem vehementissime calida existimamus esse metalla ignita, ut ferrum et cuprum et caetera.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 164:5)
Atque opus et officium harum trium tabularum Comparentiam instantiarum ad intellectum vocare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 186:1)
Quod genus tentamenti, permissionem intellectus, sive interpretationem inchoatam, sive vindemiationem primam appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 216:3)
Hujusmodi autem instantias, elucescentias vel instantias ostensivas appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 218:6)
Utrunque autem genus Instantias Solitarias appellare consuevimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 258:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION