라틴어 문장 검색

non enim a vapore umor corrumpere poterit materiem contignationis, sed inter duas camaras vagabitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장19)
alvei autem latitudo inter parietem et pluteum ne minus sit pedes senos, ut gradus inferior inde auferat et pulvinus duos pedes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장24)
Extra autem disponantur porticus tres, una ex peristylo exeuntibus, duae dextra atque sinistra stadiatae, ex quibus una, quae spectaverit ad septentrionem, perficiatur duplex amplissima latitudine, altera simplex, ita factae, uti in partibus, quae fuerint circa parietes et quae erit ad columnas, margines habeant uti semitas non minus pedum denum mediumque excavatum, uti gradus sint in descensu marginibus sesquipedem ad planitiem, quae planities sit non minus pedes XII;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장10)
tuscanica sunt, in quibus trabes in atrii latitudine traiectae habeant interpensiva et collicias ab angulis parietum ad angulos tignorum intercurrentes, item asseribus stillicidiorum in medium compluvium deiectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장3)
in corinthiis isdem rationibus trabes et compluvia conlocantur, sed a parietibus trabes recedentes in circumitionis circa columnas componuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장4)
testudinata vero ibi fiunt, ubi non sunt impetus magni et in contignationibus supra spatiosae redduntur habitationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장9)
In his aedificiorum generibus omnes sunt faciendae earum symmetriarum rationes, quae sine inpeditione loci fieri poterunt, luminaque, parietum altitudinibus si non obscurabuntur, faciliter erunt explicata;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장56)
ex qua parte lumen oporteat sumere, linea tendatur ab altitudine parietis, qui videtur obstare, ad eum locum, quo oporteat inmittere, et si ab ea linea, in altitudinem cum prospiciatur, poterit spatium puri caeli amplum videri, in eo loco lumen erit sine inpeditione.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장36)
sin autem officient trabes ea lumina aut contignationes, de superioribus partibus aperiatur et ita inmittatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장38)
eorumque parietes, pilae, columnae ad perpendiculum inferiorum medio conlocentur, uti solido respondeant;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장3)
nam si in pendentibus onera fuerint parietum aut columnarum, non poterint habere perpetuam firmitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장4)
Item administrandum est, uti levent onus parietum fornicationes cuneorum divisionibus et ad centrum respondentes earum conclusurae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장8)
Itemque, quae pilatim aguntur aedificia et cuneorum divisionibus coagmentis ad centrum respondentibus fornices concluduntur, extremae pilae in his latiores spatio sunt faciundae, uti vires eae habentes resistere possint, cum cunei ab oneribus parietum pressi per coagmenta ad centrum se prementes extruderent incumbas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장11)
cum enim solidus exit, contignationibus arescentibus aut pandatione sidentibus, permanens structurae soliditate dextra ac sinistra secundum se facit in pavimentis necessario rimas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장5)
Subdiu vero maxime idonea faciunda sunt pavimenta, quod contignationes umore crescentes aut siccitate decrescentes seu pandationibus sidentes movendo se faciunt vitia pavimentis;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION