라틴어 문장 검색

Feliciorem ergo tu Maecenatem putas, cui amoribus anxio et morosae uxoris cotidiana repudia deflenti somnus per symphoniarum cantum ex longinquo lene resonantium quaeritur ?
(세네카, De Providentia, book 1 31:1)
An exprobravit illi cotidianam dementiam ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 126:3)
Pro- sequebatur illum philosophus suus nec iam procul erat tumulus, in quo Caesari deo nostro fiebat cotidianum sacrum ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 130:1)
quaedam enim scolae iam quasi obscena refugiunt nec si qua sordidiora sunt aut ex cotidiano usu repetita possunt pati.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 9:5)
si militandum, una militabimus, si peregrinandum, una urbes peragrabimus, si cotidianam rogauero stipem, et illam tecum diuidam.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, chirografum cum abdicato.14)
Tibi, inquid, cotidiana captura non constat;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.32)
Huius suasoriae feci mentionem, non quia in ea subtilitatis erat aliquid quod uos excitare posset, set ut sciretis quam nitide FVSCVS dixisset uel quam licenter:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 10:3)
pilis infra narium antra fruticantibus cotidiana succisio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 2:8)
igitur mane cotidiano partibus super hospite prima et grata contentio, quaenam potissimum anterius edulibus nostris culina fumaret;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 3:1)
Interveni proxime Vettio 1 inlustri viro et actiones eius cotidianas penitissime et veluti ex otio inspexi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Industrio suo Salutem. 1:1)
tamquam sus hispidus non antistet auditu, praeferunt odorandi subtilitatem:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 6:3)
hoc pernix habitu meum memento Orpheum visere, qui cotidiana saxa et robora corneasque fibras mollit dulciloqua canorus arte;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:11)
Quid enim potentius patrocinabitur testimonio earum, nisi dispunctio cotidiana saeculi totius, cum dispositiones regnorum, cum casus urbium, cum exitus gentium, cum status temporum ita omnibus respondent, quemadmodum ante milia annorum praenuntiabantur?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:19)
Suppetit illis ad utramque substantiam hominis adeundam subtilitas et tenuitas sua.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 4:5)
Odisse debemus istos conventus et coetus ethnicorum, vel quod illic nomen dei blasphematur, illic in nos quotidiani leones expostulantur, inde persecutiones decernuntur, inde temptationes emittuntur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 27장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION