라틴어 문장 검색

Nemo discit, ut si necesse fuerit, aequo animo in rosa iaceat, sed in hoc duratur, ut tormentis non summittat fidem, ut si necesse fuerit, stans etiam aliquando saucius pro vallo pervigilet et ne pilo quidem incumbat, quia solet obrepere interim somnus in aliquod adminiculum reclinatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 9:1)
nunc vero cunctantes quasi aliena transcurrit et ultimo die finitur, omni perit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 13:6)
alios vita velocissime adduxit, quo veniendum erat etiam cunctantibus, alios maceravit et coxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 4:2)
Sed ille quoque, cui hoc gaudium eripitur, quod tractatio operis maximi et ultimi praestat, nihil cunctatus desiliet in mortem facere recte pieque contentus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 29:1)
quid cunctaris, tamquam non prius quoque relicto, in quo latebas, corpore exieris ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 26:3)
frater, auxilium Phrygum terrorque Danaum, non ego antiquum decus video aut calentes ratibus exustis manus, sed lacera membra et saucios vinclo gravi illos lacertos;
(세네카, 아가멤논 13:20)
Cunctabatur ille nec ullis adhortationibus in tyrannicidium poterat inpelli.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 4:10)
" Quid cunctaris," inquit, " tamquam in tua potestate totum istud sit ?
(세네카, 행복론, Liber III 106:4)
Et Fabius, qui ' cunctando restituit rem,' temerarius est ?
(세네카, 행복론, Liber IV 126:7)
Solet enim fieri, ut, etiam cum alter multis vulneribus confossus est, alter leviter quidem saucius pares exisse dicantur, quamvis alter videatur inferior.
(세네카, 행복론, Liber V 15:5)
" Quid cunctaris ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 50:3)
Quantulacumque itaque abunde sufficit, et ideo, quandoque ultimus dies venerit, non cunctabitur sapiens ire ad mortem certo gradu.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 62:12)
Tarde sibi pater membra sua abscidat, etiam, cum absci- derit, repellere cupiat, et in abscidendo gemat cunctatus multum diuque ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 88:1)
Sed quemadmodum tirones leviter saucii tamen vociferantur et manus medicorum magis quam ferrum horrent, at veterani, quamvis confossi, patienter ac sine gemitu velut aliena corpora exsaniari patiuntur, ita tu nunc debes fortiter praebere te curationi.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 13:3)
Quo alio Fabius affectas imperii vires recreavit, quam quod cunctari et trahere et morari sciit, quae omnia irati nesciunt ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 66:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION