라틴어 문장 검색

tunc admoveri sibi et Artabazo equos iussit, ne ipso ingrediente pedibus senex equo vehi erubesceret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 6:2)
Namque ille nec in dorso insidere suo patiebatur alium et regem, cum vellet escendere, sponte genua submittens excipiebat credebaturque sentire, quem veheret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 21:2)
Quem enim pium et bonae mentis, non amicum modo, sed ex ultima plebe, auditis, quae ad eum delata erant, non protinus ad regem fuisse cursurum?
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 9:2)
"in suos quisque ordines currimus, et, quidquid irarum in tabernaculo conceptum est, in hostium effunditur capita."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:23)
Polydamas procul veniens ut a Parmenione conspectus est vultu laetitiae speciem praeferente, ad conplectendum eum cucurrit mutuaque salutatione facta Polydamas epistulam a rege scriptam ei tradidit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 23:1)
"vos currite et liberis vestris, quod propter illos attulistis, date."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 12:5)
Bactriani defecerant, Scythae etiam lacessebant, ipse non insistere in terra, non equo vehi, non docere, non hortari suos poterat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 7:2)
"sed, an permissuri sint mihi Macedones animo uti meo, dubito, quia, ex quo hoc vulnus accepi, non equo vectus sum, non pedibus ingressus."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 11:22)
Equi binos armatos vehunt, quorum invicem singuli repente desiliunt et equestris pugnae ordinem turbant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 26:3)
Ipsum praevalens equus vehebat, quo saepius in cuneos barbarorum effusis habenis evectus magna strage eos fuderat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 29:1)
Iamque ad transeundum omnia aptaverant, cum legati Scytharum XX more gentis per castra equis vecti nuntiare iubent regi, velle ipsos ad eum mandata perferre.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 9:1)
"Paupertas nostra velocior erit quam exercitus tuus, qui praedam tot nationum vehit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:32)
Idem ordo in illis quoque ratibus, quae equitem vehebant, servatus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 5:1)
At illos, quos utres stramento repleti vehebant, obiectae rates tuebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 5:3)
Hic, quia limum vehit, turbidus semper, insalubris est potui.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 10장 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION