라틴어 문장 검색

Quilibet ergo marium soliditate firmati studere debent talium declinare insidias et fraudes damniferas evitare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:14)
Coamans tamen pati non debet ut aliquarum ipsa rerum laboret inopia, si quocunque potest auxilio suffragari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:18)
Ex his ergo quae diximus tibi debet esse plenarie manifestum quod, ubi facilis rei petitae largitio reperitur, ibi amorem constat abesse.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 10장: 우리의 목적을 쉽게 이루는 사랑 1:9)
ergo ad hoc doctrinam postulare non debes.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 12장: 창녀의 사랑 1:5)
Quoniam igitur sufficienter superius a nobis est de amoris acquisitione tractatum, non immerito subsequenter videndum et addendum est qualiter acquisiti debeat amoris status conservari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:1)
Sed etsi quandoque minus sciatur ipsius iusta voluntas, ei tamen esse debet obsecundare paratus revocationis primitus admonitione praemissa.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:6)
Immo etsi ipse cum aliis commorando suam viderit coamantem in aliarum collegio constitutam, ab omnibus debet corporis nutibus abstinere et eam quasi extraneam reputare, ne aliquis insidiator amoris male loquendi possit inde sumere modum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:9)
Mutuos enim sibi nutus amantes exhibere non debent, nisi se ab omnium semotos insidiis recognoscant.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:10)
Praeterea quisque placibilis debet esse ornatu amanti et suam moderate colere formam, quia corporis immoderata cultura taediosa cunctis exsistit, et naturalis inde sequitur contemptio formae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:11)
amatores enim omnes terrenas debent contemptui habere divitias et eas necessitatem habentibus erogare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:13)
Sed et si talis sit amator cui congruat bellatorem exsistere, studere debet ut eius cunctis appareat animositas manifesta, quia plurimum cuiusque probitati detrahitur, si timidus proeliator exsistat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:16)
Debet etiam amator sua cunctis dominabus libenter semper ministeria exhibere et obsequia quoque praestare, multumve ipsum decet humilitatis praemiis exornari superbiae funditus evulsa radice.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:17)
Multum etiam studere debet talem se cunctis exhibere, ut neminem pigeat ipsius benefacta recolere, nullusque valeat iuste suis actibus invidere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:18)
Praeterea omni conatu curare debet amator cum bonis assidue conversari et malorum societatem penitus evitare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:24)
Fidelis enim amator potius debet gravissimas amoris eligere poenas quam coamantis verecundia exactione potiri vel ipsius spreto rubore gaudere, quia non amator sed proditor appellaretur, qui propriae solummodo considerat voluptatis effectum suae coamantis utilitate neglecta.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION