라틴어 문장 검색

An putas, inquit, quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit modo mihi plus quam duodecim legiones angelorum?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:3)
An putas, etc. Ac si aperte diceretur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:15)
Putas orationem meam in hoc quoque efficaciam non habere, si hoc me a Patre oporteret postulare?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:18)
Quibus quidem respondeo non ideo nos potentiores vel meliores aestimari debere, quia quaedam facere possumus quae ille facere non potest, ut comedere, vel ambulare, vel denique peccare;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:1)
Cum enim dicitur quia justum est ut judex puniat istum, hoc institutione legis eum debere ostendimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 19:5)
Sin autem dicamus istum debere puniri a judice, hoc eum meruisse dicimus ut puniatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 19:6)
Puto et ex his quae dicta sunt facile refelli posse quod de providentia Dei vel ejus voluntate circa creaturas objici posse videtur, ut eum ipse videlicet sine his quae ab aeterno in se habent, non esse potuerit, quia non convenerit, non tamen ponamus res quae provisae sunt, vel quas esse voluit, ideo non potuisse non esse, hoc est ex necessitate eas contigisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:1)
tunc ei profecto nullae hinc gratiae deberentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:10)
Quid est enim nos alicui debere grates pro susceptis beneficiis, nisi nos recognoscere eum a nobis bene meruisse, vel laudandum esse pro his quae nobis ejus benignitas gratis exhibuit?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:14)
Cum itaque Deus in Virginem venire, aut aliquo dicitur descendere, secundum aequam suae operationis efficaciam, non secundum localem accessionem intelligi debet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 26:1)
VIII. Quo audito rex sanctissimus alto cordis dolore ingemuit, et ascito uno ex suis episcopis, qui ei erat a secretis, quid super his respondere deberet consulit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:1)
XV. Sed mirum dictu, cum illud pretiosum corpus martyris putrefactum putaretur ob diuturnum spatium transacti temporis, ita sanum et incolume est repertum ut non dicam caput redintegratum et conpactum corpori sed omnino in eo nihil vulneris, nihil cicatricis apparuerit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 17:1)
Cogit me multum assidua tuae dilectionis instantia, Gualteri venerande amice, ut meo tibi debeam famine propalare mearumque manuum scriptis docere qualiter inter amantes illaesus possit amoris status conservari, pariterve qui non amantur quibus modis sibi cordi affixa valeant Veneris iacula declinare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 서문 1:1)
nihil credit se habere beatum nisi id quod penitus suo debeat amori placere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 서문 3:2)
et de notitia amoris mutui, et quid unus amantium agere debeat altero fidem fallente.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, (prae) 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION