라틴어 문장 검색

sunt autem alia huius naturae, ut idem pluribus vocibus declarent, ita ut nihil significationis, quo potius utaris, intersit, ut ensis et gladius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 12:1)
quippe non manus solum, sed nutus etiam declarant nostram voluntatem et in mutis pro sermone sunt, et saltatio frequenter sine voce intelligitur atque adficit, et ex vultu ingressuque perspicitur habitus animorum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 213:1)
Igitur comitiis habitis consules declarantur M. Tullius et C. Antonius.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 24장1)
Quibus rebus confectis omnia propere per nuntios consuli declarantur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 46장1)
legatorum verba quanti fecerit, pericula mea declarant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장13)
consules declarati P. Scipio Nasica, L. Bestia Calpurnius;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 27장5)
Ergo, ubi primum tribunatum militarem a populo petit, plerisque faciem eius ignorantibus facile factis notus per omnis tribus declaratur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장8)
Quid sint di qualesque declarat, quid inferi, quid lares et genii, quid in secundam numinum formam animae perpetuatae, ubi consistunt, quid agant, quid possint, quid velint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 28:2)
Non ut in certaminibus ad spectaculum editis meliorem palma declarat, quamquam in illis quoque saepe deteriorem praetulit casus.
(세네카, 행복론, Liber V 9:3)
hoc solum astruo, quod, cum nullum proferam nuncupatim, ille confitetur repulsam, qui profitetur offensam, sane id liberius dico, de multitudine circumstantium multos episcopales esse, sed totos episcopos esse non posse;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 13:2)
Sed et Danihel reuerentissimus Occidentalium Saxonum episcopus, qui nunc usque superest, nonnulla mihi de historia ecclesiastica prouinciae ipsius, simul et proxima illi Australium Saxonum, nec non et Uectae insulae litteris mandata declarauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 2:5)
Quibus uerbis beatus Gregorius hoc quoque declarat, quia sanctus Augustinus et socii eius non sola praedicatione uerborum, sed etiam caelestium ostensione signorum gentem Anglorum ad agnitionem ueritatis perducebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 4:13)
Sed quantum haec agendo profecerit, adhuc praesentia tempora declarant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IV. 1:12)
Quo epistulae principio manifeste declaratur, et nuperrime temporibus illis hanc apud eos heresim exortam, et non totam eorum gentem, sed quosdam in eis hac fuisse inplicitos.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIX. 1:5)
euidenter astruens, quia dominicum paschae diem a XVa luna usque ad XXIam, quod in Nicena synodo probatum est, oportet inquiri.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIX.6)

SEARCH

MENU NAVIGATION