라틴어 문장 검색

— Et nos aliquod nomenque decusque Gessimus, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 6:4)
Haud ignarus eram, quantum nova gloria in armis, Et praedulce decus.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 8:2)
Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo Argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 11:3)
Iri, decus caeli, quis te mihi nubibus actam Detulit in terras?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 1:1)
Suos enim non tantum exemplo evadendi sed et spe futurae felicitatis animavit, per hos labores non solum sedes quietas sed et regna promittens.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 8:2)
Iuvat, si quem dicere iusseris amici sui repentinam felicitatem quam sponte non audebat vel dicere vel tacere modo iactantiae modo malitiae metu.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 12:1)
magnumque decus, ferroque petendum, Plus patria potuisse sua;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:12)
Iam satis hoc Graiae memorandum contigit urbi, Aeternumque decus, quod non impulsa, nec ipso Strata metu, tenuit flagrantis in omnia belli Praecipitem cursum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:49)
- At Brutus, in aequore victor, Primus Caesareis pelagi decus addidit armis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:80)
O decus Haemonidum, populis quae pandere fata, Quaeque suo ventura potes divertere cursu, Te precor, ut certum liceat mihi noscere finem, Quem belli Fortuna paret.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:42)
O decus imperii, spes o suprema senatus, Extremum tanti generis per saecula nomen.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:16)
Hic patriae perit omne decus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:21)
At Magni cum terga sonent et pectora ferro, Permansisse decus sacrae venerabile formae, Iratamque deis faciem, nil ultima mortis Ex habitu vultuque viri mutasse, fatentur Qui lacerum videre caput.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:20)
Non decus imperii, non moesti iura Catonis Ardentem tenuere virum, quin spargere signa Auderet, totisque furens exquireret agris, Quas poscebat aquas sitiens in corde venenum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:8)
Ille minax nodis, et recto verbere saevus, Teste tulit coelo victi decus Orionis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:71)

SEARCH

MENU NAVIGATION