라틴어 문장 검색

ingeniosa haec et fortia et ex ancipiti diserta creduntur, pervasitque iam multos ista persuasio, ut id iam demum eleganter atque exquisite dictum putent, quod sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 60:1)
res quidem praecipue in scholis anceps et frequenter causa risus, nunc utique, cum haec exercitatio procul a veritate seiuncta laboret incredibili verborum fastidio ac sibi magnam partem sermonis absciderit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 86:1)
illi malunt habere aut defensores, quoniam causam sciunt placuisse Catoni.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 332:3)
sic anceps inter utrumque animus aestuat, cum et scripta perdidit et non quaerit nova.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 266:1)
moveaturne quisquam eius fortuna, quem tumidum ac sui iactantem et ambitiosum institorem eloquentiae in ancipiti sorte videat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 51:1)
Ea cum Ciceroni nuntiarentur, ancipiti malo permotus, quod neque urbem ab insidiis privato consilio longius tueri poterat neque, exercitus Manli quantus aut quo consilio foret, satis compertum habebat, rem ad senatum refert iam antea vulgi rumoribus exagitatam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 29장1)
defensoribus moenium praemia modo, modo formidinem ostentare;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 23장3)
Nam illa quidem piget dicere, his annis quindecim quam ludibrio fueritis superbiae paucorum, quam foede quamque inulti perierint vestri defensores, ut vobis animus ab ignavia atque socordia corruptus sit, qui ne nunc quidem obnoxiis inimicis exurgitis atque etiam nunc timetis eos, quibus decet terrori esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장3)
vis magna hostium, caelum nocte atque nubibus obscuratum, periculum anceps;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장7)
Ita neque caueri anceps malum neque a fortissimis infirmissimo generi resisti posse:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 67장4)
Animum format et fabricat, vitam disponit, actiones regit, agenda et omittenda demonstrat, sedet ad gubernaculum et per ancipitia fluctuantium derigit cursum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 3:4)
Ad hunc Epicurus illam nobilem sententiam scripsit, qua hortatur, ut Pythoclea locupletem non publica nec ancipiti via faciat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 7:2)
Sed cum viderit gravia, in quibus volutabatur, incerta, ancipitia, referet pedem, non vertet terga, sed sensim recedet in tutum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 8:4)
Si adhuc parum est, adice, ut provincias et extraordinaria imperia continuet, adice, ut dirutis maximis urbibus Romani imperii sine aemulo ad ortus occasusque venturi defensor et conditor maiorem nobilitatem nobili viro adiciat, dici Scipionis patrem !
(세네카, 행복론, Liber III 153:1)
Fuisset enim iniquissima rerum natura, si hoc tantum bonum miserum et anceps et sterile fecisset.
(세네카, 행복론, Liber IV 106:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION