라틴어 문장 검색

si amplius fuit et extra emortum est, excisis oris, sicut supra positum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 3:5)
Ramex autem, si super ipsum scrotum est, adurendus est tenuibus et acutis ferramentis, quae ipsis uenis infigantur, cum eo ne amplius quam has urant;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 1:1)
nam si crudum incisum est, inflammationis multum accedit, et puris aliquanto amplius concitatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 2:5)
modo plus justo, modo non amplius assumere;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., I Qualiter se sanus agere debeat. 2:5)
At si sicca tussis est, quum ea vehementissime urget, adjuvat vini austeri cyathus assumtus, dum ne amplius id, interposito tempore aliquo, quam ter aut quater fiat:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, X De tussi. 3:1)
sed manere ibi non amplius sex horis debet, ne lienem consumat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 4:4)
si majus est, etiam amplius, ut paulum tantummodo ad imum, cui testiculus insidere possit, integrum maneat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 6:4)
cum eo, ne amplius quam has urant;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXII De ramicis curatione.2)
nam, si crudum incisum est, inflammationis multum accedit, et puris aliquanto amplius concitatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 3:6)
Vix Alpes egressus erat nec iam amplius errat barbarus adventumque timens se cogit in unam planitiem tutoque includit pascua gyro:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:60)
Inter cetera quoque non ignorare debemus quinta parte seminis amplius occupari agrum consitum arbusto quam vacuum et apertum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 6:2)
Ab hoc recte phaselus terrae mandabitur vel in vetereto vel melius pingui et restibili agro, nec amplius quattuor modiis iugerum obseretur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 4:2)
Iugerum agri, ut Tremelio quattuor, ut nobis videtur, fabae sex occupant modii,si solum pingue sit, si mediocre, paulo amplius;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 8:1)
quamvis sit etiam trimestris faba, quae mense Februario seratur, quinta parte amplius quam matura, sed exiguas paleas nec multam siliquam facit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 9:2)
non deterius tamen etiam pinguibus harenis vel congesticia humo proveniunt, tantumque seminis quantum milium pani-cumque, interdum etiam duobus sextariis amplius in iugerum spargitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 18:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION