라틴어 문장 검색

Delicta neque obseruabat omnia neque pro modo exequebatur, sed desertorum ac seditiosorum et inquisitor et punitor acerrimus coniuebat in ceteris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 67장 1:1)
centuriones statione deserta, itidem ut manipulares, capitali animaduersione puniit, pro cetero delictorum genere uariis ignominis adfecit, ut stare per totum diem iuberet ante praetorium, interdum tunicatos discinctosque, nonnumquam cum decempedis, uel etiam caespitem portantes.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 24장 2:3)
Amicitias neque facile admisit et constantissime retinuit, non tantum uirtutes ac merita cuiusque digne prosecutus, sed uitia quoque et delicta, dum taxat modica, perpessus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 66장 1:1)
Lyciis ob exitiabiles inter se discordias libertatem ademit, Rhodiis ob paenitentiam ueterum delictorum reddidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 25장 3:4)
atque etiam in tragico quodam actu, cum elapsum baculum cito resumpsisset, pauidus et metuens ne ob delictum certamine summoueretur, non aliter confirmatus est quam adiurante hypocrita non animaduersum id inter exultationes succlamationesque populi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 24장 1:1)
ideoque professis apud se obscaenitatem cetera quoque concessisse delicta.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 29장 1:4)
Per octo annos uarie et inaequabiliter prouinciam rexit, primo acer et uehemens et in coercendis quidem delictis uel immodicus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 9장 1:1)
Hi in paribus delictis eandem facinorum poenam veriti ad mercennariorum militum fidem confugerunt illorum manibus, si ad supplicium poscerentur, se tutaturi aut pecunia, quanta poterat, coacta fuga salutem petiverunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 50:4)
quoniam peccator percutitur, ut 'sine retractatione moriatur'.
(단테 알리기에리, Epistolae 42:9)
Vade et interfice peccatores Amalech?".
(단테 알리기에리, Epistolae 54:4)
Si vero in dispositionem elevationis tante propter peccatum loquentis oblatrarent, legant Danielem, ubi et Nabuchodonosor invenient contra peccatores aliqua vidisse divinitus, oblivionique mandasse. 82.
(단테 알리기에리, Epistolae 122:13)
Hine etiam dicebatur de celo peccatori David:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 13:13)
cum enim per peccatum Ade omnes peccatores essemus, dicente Apostolo "Sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors, ita in omnes homines mors, in quo omnes peccaverunt";
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:5)
"Qui predestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Cristum in ipsum, secundum propositum voluntatis sue, in laudem, et gloriam gratie sue, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo, in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum secundum divitias glorie sue que superhabundavit in nobis";
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:8)
Cum ergo non solum in die quarto peccator homo non erat, sed etiam simpliciter homo non erat, producere remedia fuisset otiosum:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:43)

SEARCH

MENU NAVIGATION