라틴어 문장 검색

"Nec saltem de praesentibus capitis experimentum, quam vos inritae pollicitationis cassa vota decipiant:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:1)
"sic adsidue temeritate decepti culpam iudicis tranferunt ad incerti querellam, ut damnatis omnibus malint universa suspendere quam de fallacibus iudicare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 14장 2:8)
"Quis ergo dubitat horum imagines consecratas vulgus orare et publice colere, dum opinio et mens imperitorum artis concinnitate decipitur, auri fulgore praestringitur, argenti nitore et candore eboris hebetatur?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:1)
"nec enim conscientiam suam decipit» si fallit alienam."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 29장 1:9)
"Nisi forte vos decipit, quod deum nescientes divitiis adfluant, honoribus floreant, polleant potestatibus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:14)
Qui cum illi breviter constanterque respondissent, per quem ad eum quotiensque venissent, quaesissentque ab eo nihilne secum esset de fatis Sibyllinis locutus, tum ille subito scelere demens quanta conscientiae vis esset ostendit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 11:6)
tu ipse paulo ante cum tamquam senatum philosophorum recitares, summos viros desipere delirare dementis esse dicebas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 94:1)
Omnes enim trahimur et ducimur ad cognitionis et scientiae cupiditatem, in qua excellere pulchrum putamus, labi autem, errare, nescire, decipi et malum et turpe ducimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 25:2)
Iam illis promissis standum non esse quis non videt, quae coactus quis metu, quae deceptus dolo promiserit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 43:7)
Decipere hoc quidem est, non iudicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 44:8)
Quare in tranquillo tempestatem adversam optare dementis est, subvenire autem tempestati quavis ratione sapientis, eoque magis, si plus adipiscare re explicata boni quam addubitata mali.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 108:3)
Nam et ratione uti atque oratione prudenter et agere, quod agas, considerate omnique in re quid sit veri videre et tueri decet, contraque falli, errare, labi, decipi tam dedecet quam delirare et mente esse captum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 122:5)
qui vero in libera civitate ita se instruunt, ut metuantur, iis nihil potest esse dementius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 31:2)
Ius Crassus urguebat, quod vitii venditor non dixisset sciens, id oportere praestari,aequitatem Antonius, quoniam id vitium ignotum Sergio non fuisset, qui illas aedes vendidisset, nihil fuisse necesse dici, nec eum esse deceptum, qui, id, quod emerat, quo iure esset, teneret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 84:9)
Tu mihi cum in circulo decipiare adversari stipulatiuncula et cum obsignes tabellas clientis tui, quibus in tabellis id sit scriptum, quo ille capiatur, ego tibi ullam causam maiorem committendam putem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 174:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION