라틴어 문장 검색

Fabius Valens e sinu Pisano segnitia maris aut adversante vento portum Herculis Monoeci depellitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 42장3)
ibi eum missae a Paulino Liburnicae oppressere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 43장6)
repentina vis dictatorem Caesarem oppresserat, occultae Gaium insidiae, nox et ignotum rus fugam Neronis absconderant, Piso et Galba tamquam in acie cecidere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 68장3)
hic ambigitur, ignem tectis obpugnatores iniecerint, an obsessi, quae crebrior fama, dum nitentis ac progressos depellunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 71장10)
subesse fraudem consilio et dispersas cohortis facilius opprimi, nec Brinnonem ducem eius belli, sed Civilem esse patuit, erumpentibus paulatim indiciis, quae Germani, laeta bello gens, non diu occultaverant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장3)
et opprimi poterant si hinc Hordeonius, inde Gallus, motis utrimque copiis, medios clausissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장9)
aperta odia armaque palam depelli:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 24장5)
quin idem ille arguebat ultro conscientiam ducis, tamquam nuntius inter Civilem Flaccumque falso crimine testis veri opprimeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장11)
igitur Mucianus, quia propalam opprimi Antonius nequibat, multis in senatu laudibus cumulatum secretis promissis onerat, citeriorem Hispaniam ostentans discessu Cluvii Rufi vacuam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 39장8)
sponte [e xsc] accusationem subisse iuvenis admodum, nec depellendi periculi sed in spem potentiae videbatur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장3)
Festus Adrumeto, ubi speculabundus substiterat, ad legionem contendit praefectumque castrorum Caetronium Pisanum vinciri iussit proprias ob simultates, sed Pisonis satellitem vocabat militesque et centuriones quosdam puniit, alios praemiis adfecit, neutrum ex merito, sed ut oppressisse bellum crederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 50장7)
simulatum ipsis obsequium quo incautiorem Voculam opprimerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 56장8)
effigiem animalis, quo monstrante errorem sitimque depulerant, penetrali sacravere, caeso ariete velut in contumeliam Hammonis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 4장3)
Potuisse tunc opprimi legiones et voluisse Germanos, sed dolo a se flexos imputavit Civilis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 24장1)
non prorogandam ultra ruinam, nec posse ab una natione totius orbis servitium depelli.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 25장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION