라틴어 문장 검색

Saxa legatus ne veniret in potestatem gladio impetravit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB VENTIDIO 4:2)
Reliquias fusi exercitus validissima civitas Lancea excipit, ubi cum locis adeo certatum est, ut, cum in captam urbem faces poscerentur, aegre dux impetraverit veniam, ut victoriae Romanae stans potius esset quam incensa monumentum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 12:1)
Quod ab his, si tamen quibusdam forte nonnumquam tempus voluntasque erit ista cognoscere, petitum impetratumque volumus ut aequi bonique consulant, si in nostro sermone nativa Romani oris elegantia desideretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 12:1)
Ne tu, inquit, Aule, nimium nugator es, cum maluisti culpam deprecari quam culpa vacare:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 15:2)
Illos dico quos Athenienses quondam ad senatum legaverant impetratum uti multam remitteret quam civitati eorum fecerat propter Oropi vastationem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 14:1)
qui cum rem gestam senatui nuntiasset, placuisse velari loca ea qua pompa veheretur, atque ita peste sedata puerum qui ambiguitatem sortis absolverat togae praetextae usum munus impetravisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 15:2)
Sed quia vos quoque deorum aliquis nobis additos voluit, facite, si volentibus vobis erit, diem communibus et fabulis et epulis exigamus, quibus ut omnes hodie qui praesentes sunt acquiescant impetratum teneo.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 9:1)
Quod cum Praetextatus in alios refundere temptasset, omnes ab eo impetraverunt ut ipse dissereret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 17:3)
Cui Octavius impetrato a magistratibus loco aedem sacravit et signum, Victoremque incisis litteris appellavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 11:5)
Isocrates enim Graecus orator qui verba prius libera sub numeros ire primus coegit, cum in convivio a sodalibus oraretur ut aliquid in medium de eloquentiae suae fonte proferret, hanc veniam deprecatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 4:2)
Ille diu hoc a se officium deprecatus, ubi tot inpellentium procerum, quibus obviandum non erat, hortatui succubuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 5:1)
sed ab auctoritate vestra tamquam ab edicto praetoris impetrata venia gulae patronum, quia necesse est, profitebor.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 5:3)
Et nos nichil impetrabimus ab aliquo, per nos nec per alium, per quod aliqua istarum concessionum et libertatum revocetur vel minuatur;
(Magna Carta 63:12)
et, si aliquid tale impetratum fuerit, irritum sit et inane et numquam eo utemur per nos nec per alium.
(Magna Carta 63:13)
297 Mittunt Massilienses legatos ad eum, civile bellum deprecantes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권14)

SEARCH

MENU NAVIGATION