라틴어 문장 검색

"Tantum necessaria deprecatus est et post annos viginti dives dominus et ditior pater ad terram revertitur Chanaan."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:55)
"crucifigitur et pro crucifigentibus deprecatur."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:189)
Unde, cum in uno homine animorum tam diversa sit facies, propheta dominum deprecatur dicens:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:15)
Nulla fuit Romae alia matronarum, quae meam posset domare mentem, nisi lugens atque ieiunans, squalens sordibus, fletibus paene caecata, quam continuis noctibus domini misericordiam deprecantem sol saepe deprehendit, cuius canticum psalmi sunt, sermo evangelium, deliciae continentia, vita ieiunium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 3:7)
Nescio quo enim modo etiam ipse, qui deprecatur, ut tribuat, cum acceperis, viliorem te iudicat et mirum in modum, si rogantem contempseris, plus miratur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:2)
Obsecras litteris et suppliciter deprecans, ut tibi scribam, immo rescribam,1 quomodo vivere debeas et viduitatis coronam inlaeso pudicitiae nomine conservare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 1:1)
Querebatur se ferre non posse, et iuvenalem aetatem incongruam sacerdotio causabatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:16)
Quotiens ille transmarinis epistulis deprecatus est, ut aliquid ad se scriberem!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 11:1)
Nec mireris, si ancillae et servuli de vobis ista confingant, cum mater quoque id ipsum queratur et frater.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 8:14)
"Ne oraveris pro populo isto neque depreceris in bonum, quia, si ieiunaverint, non exaudiam preces eorum et, si obtulerint holocausta et victimas, non suscipiam eas;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 10:5)
quis tulerit Gracchos de seditione querentes?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II16)
traditur ecce viro clarus genere atque opibus vir, nec galeam quassas, nec terram cuspide pulsas, nec quereris patri?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II73)
non eadem vobis poni modo vina querebar:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V28)
pusio qui noctu non litigat, exigit a te nulla iacens illic munuscula nec queritur quod et lateri parcas nec quantum iussit anheles.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI13)
oro, parumper attendas quantum de legibus ipse queratur fatorum et nimio de stamine, cum videt acris Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni quisquis adest socius, cur haec in tempora duret quod facinus dignum tam longo admiserit aevo.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X104)

SEARCH

MENU NAVIGATION