라틴어 문장 검색

ferox interim femina, ad multo ante praecogitatum revoluta facinus, venenum diluit ferrumque promit et posito in conspectu poculo strictisque gladiis mors inquit una vindicta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 40:1)
sin autem, quod circumventis in solitudine natura ipsa subicit, ut hominum quos numquam viderint fidem tamen implorent, mihi quoque ferrum in me strictum cernenti vocem mittere licet, per te patriumque nomen, quod utri nostrum sanctius sit iam pridem sentis, ita me audias precor, tamquam si voce et comploratione nocturna excitus mihi quiritanti intervenisses, Demetrium cum armatis nocte intempesta in vestibulo meo deprehendisses.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 103:1)
nam si istuc ius est ut tu istuc excusare possies, luci claro deripiamus aurum matronis palam, post id si prehensi simus, excusemus ebrios nos fecisse amoris causa.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 1042)
sed quis hic est qui me capillo hinc de curru deripit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 2181)
nunc eas deripere volt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 236)
tanto> in metu nunc sumus ambae, importunitas tantaque iniuria nos est modo hic intus ab nostro ero, qui scelestus sacerdotem anum praecipes reppulit propulit perquam indignis modis nosque ab signo intimo vi deripuit sua.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 33)
meas quidem te invito et Venere et summo Iove de ara capillo iam deripiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 55)
Plesidippvs Meamne ille amicam leno vi, violentia de ara deripere Veneris voluit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 61)
strictoque videtur abundare 'stricto', cum dixerit 'vaginaque eripit ensem'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5802)
stringere remos aut defrondare, ut agricolae stringunt frondes, aut 'fractos stringere remos', id est ligare, quia supra dixerat franguntur remi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5524)
stringeret hordea secaret, ut "hic ubi densas agricolae stringunt frondes".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3162)
vadunt igitur in proelium urgentes signiferos, et ne mora in concursu pilis emittendis stringendisque inde gladiis esset, pila velut dato ad id signo abiciunt strictisque gladiis cursu in hostem feruntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 178:2)
'stringere' enim significare dicunt tactu modico praeterire, ut ipse ait magno strinxit de corpore Turni.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 635)
unde et 'strinxerat' dixit, id est paululum vulneraverat, ut tandem etiam magno strinxit de corpore Turni.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5733)

SEARCH

MENU NAVIGATION