라틴어 문장 검색

Sed simillimas dicito esse, et Philocomasio id praecipiendum est ut sciat, ne titubet, si exquiret ex ea miles.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 2140)
nunc hunc inimicum quia esse sciverunt mihi, eum adlegarunt, suom qui servom diceret cum auro esse apud me;
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 546)
scivi lenonem facere hoc, quod fecit, saepe dixi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 398)
illud verius, neque quemquam in eo disertum esse posse, quod nesciat, neque, si optime sciat ignarusque sit faciundae ac poliendae orationis, diserte id ipsum, de quo sciat, posse dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 63:2)
hic in omnibus fere sermonibus, qui ab is qui illum audierunt perscripti varie copioseque sunt, ita disputat ut nihil affirmet ipse refellat alios, nihil se scire dicat nisi id ipsum, eoque praestare ceteris, quod illi quae nesciant scire se putent, ipse se nihil scire id unum sciat, ob eamque rem se arbitrari ab Apolline omnium sapientissimum esse dictum, quod haec esset una hominis sapientia, non arbitrari sese scire quod nesciat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 20:1)
neque est fere quisquam modo non stultus atque ab omni prorsus usu dicendi remotus, quin sciat, et quid litem faciat, (quod ab illis causa vel continens dicitur) et quae sit inter litigantes quaestio, et de quo iudicari oporteat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 328:1)
Scimus enim quod qui dicit Socratem esse album et qui negat Socratem esse album, secundum quaedam uterque dicit verum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 54:4)
"calidum scis ponere sumen, scis comitem horridulum trita donare lacerna, et verum inquis amo, verum mihi dicite de me."
(페르시우스, 풍자, satire 142)
Huius tam gloriosae victoriae origo Marcella est tuque caput horum et eausa bonorum, quae scis me vera narrare quae nosti vix de multis pauca dicere, ne legenti fastidium faciat odiosa replicatio et videar apud malivolos sub occasione laudis alterius stomachum meum digerere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 10:11)
et Mercurium ideo illi in sacris adiungi dicunt, quia vox nascenti homini terrae contactu datur, scimus autem Mercurium vocis et sermonis potentem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 20:3)
et sciendum bene hunc ordinem semper servare Vergilium, ut ante dicat Latium, inde Albam, post Romam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 74)
sciendum tamen locum hunc unum esse de his quos insolubiles diximus supra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4106)
deinde - non enim video cur non meum quoque agam negotium - scitis, iudices, fuisse qui in hac rogatione suadenda diceret Milonis manu caedem esse factam, consilio vero maioris alicuius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 18장 1:4)
neque, cum proposita fuerit materia dicendi, scrutanda singula et velut ostiatim pulsandum, ut sciant, an ad probandum id, quod intendimus, forte respondeant, nisi cum discunt et adhuc usu carent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 216:2)
quidquid dixero, minus quam pro atrocitate et magnitudine rei dictum scitote esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 157:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION