라틴어 문장 검색

Et ideo saepe astronomus dicit verum et tamen non evenit, quod dicit, quia dictum suum fuit quoad dispositionem caelestium verissimum, sed haec dispositio a mutabilitate inferiorum exlusa est.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 10:8)
Quod utrum de se an de alio aliquo diceret, nobis manet incertum, dum tamen hoc, quod tantus uir dixit, quia uerum sit, esse non possit incertum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 4:2)
nam si hastam re vera fractam accipiamus, ratione caret quod dicit 'fisso transit praecordia ligno'. alii re vera in tergum volunt esse percussum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4103)
(5) Si dicas, quod verum est quantum ad corpora, sicut videtur Augustinus dicere in V De civitate dei, quod "afflatus sidereos" possumus dicere valere usque ad corpum transmutationes, non autem ad animae, contra:
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 6:1)
nisi forte volumus Epicureorum opinionem sequi, qui tales enuntiationes nec veras nec falsas esse dicunt aut, cum id pudet, illud tamen dicunt, quod est inpudentius, veras esse ex contrariis diiunctiones, sed, quae in his enuntiata essent, eorum neutrum esse verum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 54:5)
Horum igitur muscipulam disrumpentes, telam illam fortissimam inspiciamus, quam in primo periú hJrmenivaû Aristoteles orditur, ut eam contradictionis proprietatem corroboret etiam in propositionibus de futuro, quam generaliter de omnibus praemiserat, dicens videlicet quod omnium affirmationum et negationum alteram esse veram necesse sit sicut et alteram falsam:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:6)
Et quidam alius dixit, "Principium amicitie estbene loqui, maledicere vero exordium inimicitiarum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 14:12)
Et nota quod licet per sapientes dicatur, "Quod memoria benefitiorumlabilis est, iniuriarum vero tenax."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 123:1)
Nam "bene adhibita ratio, quid optimum sit cernit, neglecta vero, multis implicatureroribus," ut quidam sapiens dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 13:2)
sane quidem, si uerum est quod Statium Caecilium in suis poematibus scripsisse dicunt, innocentiam eloquentiam esse, ego uero profiteor ista ratione ac praefero me nemini omnium de eloquentia concessurum.
(아풀레이우스, 변명 5:3)
Casus eius talis fuisse perhibetur, quod scilicet in colloquiis suis cum Roberto Cliffordo dixisset se, si exploratum sibi esset adolescentem illum verum fuisse Edwardi Quarti filium, nunquam contra eum arma gesturum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 16:2)
Et tu quidem de tuis in commune bonum meritis uera quidem, sed pro multitudine gestorum tibi pauca dixisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:10)
dicere porro ignem res omnis esse neque ullam rem veram in numero rerum constare nisi ignem, quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:19)
quod autem dicunt physici de effosso oculo sanguinem numquam fluere, verum quidem est, sed supra non effossum huius oculum, sed terebratum legimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6632)
quod si verum est, corpus est, nec per antiptosin dixit, sed per definitionem 'magno corpore', id est non communi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7277)

SEARCH

MENU NAVIGATION