라틴어 문장 검색

et dicunt vidisse instar duorum scutorum colore rubeo flammantes et agitantes supra ipsam ecclesiam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 65:8)
Nonne tibi videtur dixisse parricidaliter frendens:
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 3:7)
Ne nos inferas in temptationem, sine causa etiam dominus apostolo Petro dixisse videatur:
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 3:8)
Capi autem virgo propterea dici videtur, quia pontificis maximi manu prensa ab eo parente in cuius potestate est, veluti bello capta, abducitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 14:1)
Idque Plautum, veterem poetam, dicere videmus in comoedia Cistellaria his verbis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 2:4)
Verba subscripsi ̓Απίωνοσ, eruditi viri, ex Aegyptiacorum libro quinto, quibus delphini amantis et pueri non abhorrentis consuetudines, lusus, gestationes, aurigationes refert eaque omnia sese ipsum multosque alios vidisse dicit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VIII 5:1)
POPOSCI, momordi, pupugi, cucurri probabiliter dici videtur atque ita nunc ferme doctiores hisce verbis utuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IX 2:1)
nam, si esset puricium, tum sane videretur dici quasi novicium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, V 4:1)
Nova autem videri dico etiam ea quae sunt inusitata et desita, etsi sunt vetusta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 3:1)
Quod Cicero fatum atque naturam videtur dixisse, id multo ante Demosthenes τη`ν πεπρωμένην et το`ν αὐτόματον θάνατον appellavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, I 8:1)
FESTINARE et properare idem significare atque in eandem rem dici videntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIV 2:1)
set probabilius significantiusque sic dici videbitur, si quis ea verba non incuriose introspiciat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 12:4)
nam cum 'harena' singulari in numero dicta multitudinem tamen et copiam significet minimarum, ex quibus constat, partium, indocte et inscite ' harenae' dici videntur, tamquam id vocabulum indigeat numeri amplitudine, cum ei singulariter dicto ingenita sit naturalis sui multitudo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 13:2)
fateor, inquam, nec iniuria dici uideo uitiosos, tametsi humani corporis speciem seruent, in beluas tamen animorum qualitate mutari;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:2)
Qua in fuga Fabius Pelignus quidam ex infimis ordinibus de exercitu Curionis primus agmen fugientium consecutus magna voce Varum nomine appellans requirebat, uti unus esse ex eius militibus et monere aliquid velle ac dicere videretur.
(카이사르, 내란기, 2권 35:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION