라틴어 문장 검색

Herculem vero fictores veteres non sine causa cum poculoº fecerunt, et nonnumquam cassabundum et ebrium, non solum quod is heros bibax fuisse perhibetur, sed etiam quod antiqua historia est Herculem poculo tamquam navigio ventis inmensa maria transisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 16:3)
Est etiam historia non adeo notissima nationem quandam hominum fuisse prope Heracleam ab Hercule constitutam Cylicranorum, conposito nomine ἀπὸ τῆς κύλικος, quod poculi genus nos una littera inmutata calicem dicimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 18:1)
Poculo autem Herculem vectum ad Ἐρύθειαν, id est Hispaniae insulam, navigasse et Panyasis, egregius scriptor Graecorum, dicit et Pherecydes auctor est, quorum verba subdere supersedi, quia propiora sunt fabulae quam historiae.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 19:1)
Nomina quoque Virgilius nonnumquam ex antiquissimis Graecorum historiis mutuatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 1:1)
In hoc loco Valerius Probus, vir perfectissimus, notat nescire se hanc historiam sive fabulam quo referat auctore.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 9:3)
Nam Nicander huius est auctor historiae, poeta quem Didymus, grammaticorum omnium quique sint quique fuerint instructissimus, fabulosum vocat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 10:2)
Nec visu facilis, nec dictu adfabilis ulli.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 55:1)
— Tepidaque recentem Caede locum, dum locus recens caede nove dictus sit. Et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 3:1)
Nam quod Herodotus historiarum scriptor contra omnium ferme qui haec quaesiverunt opinionem scripsit mare Bosphoricum, quod et Cimmericum appellat, earumque partium mare omne, quod Scythicum dicitur, id gelu constringi et consistere, aliter est ac putatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 31:1)
Haec fatum decimus, dictu mirabile, fluctus Invalida cum puppe levat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:56)
Declamas belle, causas agis, Attice, belle, Historias bellas, carmina bella facis, Componis belle mimos, epigrammata belle, Bellus grammaticus, bellus es astrologus, Et belle cantas et saltas, Attice, belle, Bellus es arte lyrae, bellus es arte pilae.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, VII1)
Tu si Furius ante dictus esses, Fur ista ratione dicereris.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XVII3)
Morio dictus erat:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XIII1)
Dictus ab aestivo Therinos tibi mense vocarer:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XIII2)
Hic erit, ut perhibent doctorum corda virorum, Primus Romana Crispus in historia.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXCI Sallustius1)

SEARCH

MENU NAVIGATION