라틴어 문장 검색

postremo ad omnis casus facillima ratio est eorum, qui ad voluptatem ea referunt quae secuntur in vita, ut, quocumque haec loco suppeditetur, ibi beate queant vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 108:1)
Per inertiam materiae fit ut corpus omne de statu suo vel quiescendi vel movendi difficulter deturbetur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 9:3)
Impetus quatenus corpus idem, vi resistentis obstaculi difficulter cedendo, conatur statum ejus mutare.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 9:8)
Atque hoc pacto haud difficulter imaginari possimus quibus modis ac temporibus corpora in Medio quocunque regulari gyrari debebunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IV. De Corporum circulari Motu in Mediis resistentibus. 17:9)
Orbem jam descriptum spectanti & reliqua Cometae hujus Phaenomena in animo revolventi haud difficulter constabit quod corpora Cometarum sunt solida, compacta, fixa ac durabilia ad instar corporum Planetarum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 43:1)
"non queo."
(페르시우스, 풍자, satire 574)
Sed difficulter continetur spiritus, Integritatis qui sincerae conscius A noxiorum premitur insolentiis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta.18)
Nam et huc tecto vehiculo undique inclusus quasi in cubiculo perveni et hic non stilo modo verum etiam lectionibus difficulter sed abstineo, solisque auribus studeo.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 21 1:2)
Hos alius - Quis?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 12:2)
Quaere alium pro me, qui queat ista pati.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 11a22)
aut hoc, aut nihil est, pro me temptare modeste gratia quod salvo vestra pudore queat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 225)
illa quies animi, quam tu laudare solebas, ille vetus solito perstat in ore pudor, sic ego sum longe, sic hic, ubi barbarus hostis, ut fera plus valeant legibus arma, facit, rem queat ut nullam tot iam, Graecine, per annos femina de nobis virve puerve queri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 933)
Ille quidem gelidos radiorum viribus artus si queat in vivum temptat revocare calorem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 23:6)
Quaeritur interea quis tantae pondera molis sustineat tantoque queat succedere regi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 3:1)
Sunt fruges, sunt deducentia ramos pondere poma suo tumidaeque in vitibus uvae, sunt herbae dulces, sunt quae mitescere flamma mollirique queant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION