라틴어 문장 검색

quare aut congressa peribunt aut ita diffugient, ut tempestate coacta fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 18:12)
Iamque Giganteis iniectam faucibus Aetnen arvaque Cyclopum, quid rastra, quid usus aratri nescia nec quicquam iunctis debentia bubus, liquerat Euboicus tumidarum cultor aquarum, liquerat et Zanclen adversaque moenia Rhegi navifragumque fretum, gemino quod litore pressum Ausoniae Siculaeque tenet confinia terrae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 3:1)
"linque his, rogo, moenia, linque, et mecum mage flecte rotas, despexit Agaue te colere et nosmet Niobe;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem51)
diffugiebat enim varium genus omne ferarum, ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 44:8)
sed quid ego a primo digressus carmine plura commemorem, ut linquens genitoris filia vultum, ut consanguineae complexum, ut denique matris, quae misera in gnata deperdita laetabatur, omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem, aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae venerit, aut ut eam devinctam lumina somno liquerit immemori discedens pectore coniunx?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION