라틴어 문장 검색

"o mihi desertae natorum dulcis imago, Archemore, o rerum et patriae solamen ademptae servitiique decus, qui te, mea gaudia, sontes exstinxere dei, modo quem digressa reliqui lascivum et prono vexantem gramina cursu?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권221)
Qui cum die quadam tale aliquid foris ageret, digressis ad ecclesiam sociis, ut dicere coeperam, et episcopus solus in oratorio loci lectioni uel orationi operam daret, diuit repente, ut postea referebat, uocem suauissimam cantantium atque laetantium de caelo ad terras usque descendere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 1:9)
quia et digredientes ab inuicem non se ultra corporaliter uiderunt, et uno eodemque die, hoc est XIIIo Kalendarum Aprilium, egredientes e corpore spiritus eorum mox beata inuicem uisione coniuncti sunt, atque angelico ministerio pariter ad regnum caeleste translati.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX]. 1:6)
postquam enim ab inuicem digressi fuerimus, non ultra nos in hoc saeculo carnis obtutibus inuicem aspiciemus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX].10)
uror, io, remoue, saeua puella, faces.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 44)
priusquam inde digrederentur, roganti Mettio, ex foedere icto, quid imperaret, imperat Tullus uti iuventutem in armis habeat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 268:1)
hunc tu, inquit, tua voluntate, L. Tarquini, remove metum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 20:1)
ita et sua sponte irarum pleni et incitati domos inde digressi sunt instigandoque suos quisque populos effecere ut omne Volscum nomen deficeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 413:1)
incendiis deinde non villarum modo sed etiam vicorum, quibus frequenter habitabatur, Sabini exciti cum praedatoribus occurrissent, ancipiti proelio digressi postero die rettulere castra in tutiora loca.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 679:1)
digredientibus qui spem omnem atque opem secum ferebant ab iis qui captae urbis non superesse statuerant exitio cum ipsa res speciesque miserabilis erat, tum muliebris fletus et concursatio incerta nunc hos nunc illos sequentium rogitantiumque viros natosque cui se fato darent, nihil quod humani superesset mali relinquebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 439:1)
visus inde, cum quonam modo id praestaturus esset percontantes doceret, haud vana adferre, perpulit prope adiuncta moenibus Romana castra ut sex milia ab oppido removerentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 340:1)
digredientes iam consules legati tribunique ex Appiano exercitu circumsistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 241:1)
haec locutus M. Livium pontificem, quem descendens in aciem digredi vetuerat ab se, praeire iussit verba quibus se legionesque hostium pro exercitu populi Romani Quiritium devoveret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 401:1)
proelium varium et anceps fuit, tristius tamen eventu Romanis, et quia insueti erant vinci et quia digredientes magis quam in ipso certamine senserunt quantum in sua parte plus volnerum ac caedis fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 492:1)
male adversus Samnites pugnasset et senatus de removendo eo ab exercitu ageret, Fabius Maximus pater deprecatus hanc fili ignominiam eo maxime senatum movit quod iturum se filio legatum pollicitus est, idque praestitit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XI Periocha2)

SEARCH

MENU NAVIGATION