라틴어 문장 검색

Deprendere nefas ad tempora verna reversae, Et profugam volucres diripuere suae.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXVII2)
Sed mappa cum iam mille rumpitur furtis, Rosos tepenti spondylos sinu condit Et devorato capite turturem truncum.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XX5)
Quod te diripiunt potentiores Per convivia, porticus, theatra, Et tecum, quotiens ita incidisti, Gestari iuvat et iuvat lavari:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXVI1)
hic cum Iuppiter propter patrem Saturnum, qui suos filios devorabat, in Creta insula in Idaeo antro nutriretur, primus in obsequium Iovis se dedit, post vero cum adolevisset Iuppiter et patrem regno pepulisset, Iuno permota forma pueri velut paelicatus dolore eum in avem vertit, quae ab ipso ἀετο`σ dicitur Graece, a nobis aquila propter aquilum colorem, qui ater est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3947)
Saturnus postquam a Themide oraculo comperit, a filio se posse regno depelli, natos ex Rhea uxore filios devorabat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 10411)
fabula nota est, quod Saturnus filios suos de Ope genitos voraverit, cum audisset a filio se regno esse pellendum, et quod ei uxor nato Iove lapidem pro infante obtulerit devorandum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3228)
diripvere focos quaeritur, quid ibi faciant foci.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 741)
fulgentem diripit ensem ne iacto telo inermis esset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4751)
diripvere aras deiecerunt, dissipaverunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2831)
sane cum praesens tempus belli loquitur, bene praeteritum intulit 'diripuere'. et more suo interiecit aliud:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2832)
nam ordo erat 'diripuere aras craterasque focosque ferunt'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2833)
tingvit ivgulo hic non significat 'inficit', ut tingue novo mecum direptis crura cothurnis, sed 'demersit in iugulum', ut ibi et Stygia candentem tinxerat unda 'inbuerat, durarat' significat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3581)
Cato in oratione de Achaeis "cumque Hannibal terram Ita- liam laceraret atque vexaret", Cicero in Verrinis "sed ut a barbaris praedonibus vexata esset", item "di ablati, fana vexata, direptae urbes reperiuntur".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 768)
(munere) quamque suo recte, ut labore suo quaerant, non aliena diripiant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1781)
"Inde videlicet et execrantur rogos et damnant ignium sepulturas,quasi non omne corpus,etsi flammis subtrahatur, annis tamen et aetatibus in terram resolvatur, nec intersit, utrum ferae diripiant an maria consumant an humus contegat an flamma subducat, cum cadaveribus omnis sepultura, si sentiunt, poena sit, si non sentiunt, ipsa conficiendi celeritate medicina."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION