라틴어 문장 검색

in genere erat universo rei negotique, non in tempore ac nominibus, omnis quaestio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 141:2)
perpetui iuris et universi generis quaestio non hominum nomina, sed rationem dicendi et argumentorum fontis desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 141:4)
habita enim quaestio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 173:5)
Hic igitur locis in mente et cogitatione defixis et in omni re ad dicendum posita excitatis, nihil erit quod oratorem effugere possit non modo in forensibus disceptationibus, sed omnino in ullo genere dicendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 175:2)
nulla enim fere potest res in dicendi disceptationem aut controversiam vocari, quae non habeat utrumque, sed, quantum habeat, id refert;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 291:4)
Ista discuntur facile, si et tantum sumas, quantum opus sit, et habeas qui docere fideliter possit et scias etiam ipse discere, sed si tota vita nihil velis aliud agere, ipsa tractatio et quaestio cotidie ex se gignit aliquid, quod cum desidiosa delectatione vestiges.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 87:7)
haec autem altera quaestio infinita et quasi proposita consultatio nominatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 109:8)
Omnis igitur res eandem habet naturam ambigendi, de qua quaeri et disceptari potest, sive in infinitis consultationibus disceptatur sive in eis causis, quae in civitate et forensi disceptatione versantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 111:1)
Definitionis autem sunt disceptationes aut, cum quaeritur, quid in com- muni mente quasi impressum sit, ut si disseratur, idne sit ius, quod maximae parti sit utile;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 115:1)
Consecutionis autem duo prima quaestionum genera ponuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 116:1)
nam aut simplex est disceptatio, ut si disseratur, expetendane sit gloria, aut ex comparatione, laus an divitiae magis expetendae sint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 116:2)
Atque eae quidem disceptationes, quae ad cognitionem referuntur, sic fere a doctissimis hominibus describuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 117:5)
Quae vero referuntur ad agendum, aut in offici disceptatione versantur, quo in genere quid rectum faciendumque sit quaeritur, cui loco omnis virtutum et vitiorum est silva subiecta, aut in animorum aliqua permotione aut gignenda aut sedanda tollendave tractantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 118:1)
Explicatis igitur his generibus ac modis disceptationum omnium nihil sane ad rem pertinet, si qua in re discrepavit ab Antoni divisione nostra partitio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 119:1)
Nam ex illis locis, quos exposuit Antonius, omnia sunt ad quaeque genera quaestionum argumenta sumenda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 119:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION