라틴어 문장 검색

eadem vero sint lumina necne, umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc, an potius fiat paulo quod diximus ante, hoc animi demum ratio discernere debet, nec possunt oculi naturam noscere rerum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 14:3)
hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa plane exaudiri discernique articulatim;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 20:2)
Declinante, inquit, in vesperum die quem Saturnale festum erat insecuturum, cum Vettius Praetextatus domi convenire se gestientibus copiam faceret, eo venerunt Aurelius Symmachus et Caecina Albinus, cum aetate tum etiam moribus ac studiis inter se coniunctissimi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 15:2)
Ecce enim et praeter sollemnium dierum vocabula alia quoque sic declinata repperimus, ut praecedens sermo patefecit, viridiorum et vectigaliorum et anciliorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 13:2)
sed et ipsa festorum nomina secundum regulam declinata apud veteres repperio, siquidem Varro Feralium diem ait a ferendis in sepulchra epulis dici.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 14:1)
Secundum Pompeium Festum religiosi sunt qui facienda et vitanda discernunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 10:1)
Pira haec quae vidimus varietas nominum numerosa discernit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 6:1)
— Nec fratre Mnestheo, et pro Orpheo dicere maluerit Orphi Graece declinando, ut:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 19:2)
quinta vi sua omne corpus inplet, omnis enim pars corporis mollia et aspera, frigida et calida discernit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 21:5)
Et omnia illa discernit quae Academicis damnandorum sensuum occasionem dederunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 21:1)
cum sensus inter certissimas res habendi sint comitante ratione, cui nonnumquam ad discernendam speciem non sufficit sensus unus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 21:2)
Discrevit mors saeva viros:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:51)
nec campos liberat undis, Donec in autumnum declinet Phoebus, et umbras Extendat Meroe.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:24)
ergo quia feta medius sermo est, bene hoc loco epitheto discrevit, dicens 'graves fetas', ut bonum facinus et malum facinus dicimus, bonum venenum et malum venenum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5111)
et declinavit 'ques quium', ut 'puppes puppium'. moenibus altis propter Pergama, quae altissima fuerunt, ex quibus omnia alta aedificia pergama vocantur, sicut Aeschylus dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 955)

SEARCH

MENU NAVIGATION