라틴어 문장 검색

Id vitatur saepius incenso cornu cervino, vel galbano, vel muliebri capillo:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 18:3)
araneis, qui favos corrumpunt, detractis fumus immittatur factus incenso bubulo fimo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 1:4)
quae pestes plerumque favis adhaerentes decidunt, si fimo medullam bubulam misceas, et his incensis nidorem admoveas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 2:2)
Incendebat haec fletu et pectus atque os manibus verberans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 23장1)
ac ne postpositi contumelia incenderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 47장6)
Caesar incenso Mattio (id genti caput) aperta populatus vertit ad Rhenum, non auso hoste terga abeuntium lacessere, quod illi moris, quotiens astu magis quam per formidinem cessit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장7)
hos vulgi sermones audita mors adeo incendit ut ante edictum magistratuum, ante senatus consultum sumpto iustitio desererentur fora, clauderentur domus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장6)
incensa super villa omnis cremavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 46장12)
Nec multo post adfertur Numidas apud castellum semirutum, ab ipsis quondam incensum, cui nomen Auzea, positis mapalibus consedisse, fisos loco quia vastis circum saltibus claudebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 25장1)
num enim armatis Cassio et Bruto ac Philippensis campos optinentibus belli civilis causa populum per contiones incendo?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 35장4)
et cetera quidem impetu direpta aut incensa sunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장10)
his atque talibus in commune alacres (et erant quos pericula fratrum aut propinquorum propriis stimulis incenderent) continuum diu noctuque iter properabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 12장9)
satis constat C. Cornelium et M. Scaurum et T. Milonem et L. Bestiam et P. Vatinium concursu totius civitatis et accusatos et defensos, ut frigidissimos quoque oratores ipsa certantis populi studia excitare et incendere potuerint.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 5:1)
trucidati veterani, incensae coloniae, intercepti exercitus;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 5장 3:2)
Britanni palantes mixto virorum mulierumque ploratu trahere vulneratos, vocare integros, deserere domos ac per iram ultro incendere, eligere latebras et statim relinquere;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 38장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION