라틴어 문장 검색

In quo genere agenti est dispiciendum, quid quoque loco diluat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 15:7)
opus erit tamen praefatione, qua et ratio reddatur dilati criminis et promittatur defensio, ne id quod non statim diluemus timere videamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 17:3)
anteacta crimina an de quibus iudicium est prius obiicere vel diluere conveniat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 276:2)
In omni porro causa iudiciali quinque esse partes, quarum exordio conciliari audientem, narratione doceri, probatione proposita confirmari, refutatione contra dicta dissolvi, peroratione aut memoriam refici aut animos moveri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 13:1)
ut Cicero, hoc ego si sic agerem, tanquam mihi esset diluendum, haec pluribus dicerem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 95:2)
interim augemus crimina, quae ex facili aut diluere possimus aut negare, quod est frequentius quam ut exemplum desideret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 99:8)
quid porro tam contrarium quam eum, qui accusetur, quia summum nefas suspicatus de uxore videatur, confirmare id ipsa defensione, quod diluendum est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 126:1)
aliter enim dilui obiecta non possunt, utique cum quaestio in eo consistit, quod figurae petunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 139:4)
illud notasse satis habeo, quo pulchriora et sensu et elocutione dissolveris, hoc orationem magis deformem fore, quia negligentia collocationis ipsa verborum luce deprehenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 272:5)
non, quidquid meris adiicietur adfectibus, omnes eorum diluet vires et miserationem securitate laxabit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 53:4)
eam cuncta mortalium mala dissolvere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장38)
ac plerosque senectus dissoluit, nisi qui ferro aut bestiis interiere, nam morbus haud saepe quemquam superat;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 17장10)
diluitur eius auctoritas nec habet apud eos satis ponderis, quos posset minus obsolefacta corrigere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 3:2)
Nectimus nodos et ambiguam significationem verbis inligamus ac deinde dissolvimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 5:2)
alioqui fortius finem sui suorumque pateretur, si speraret, ut omnia illa, sic vitam mortemque per vices ire et composita dissolvi, dissoluta componi, in hoc opere aeternam artem cuncta temperantis dei verti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION