라틴어 문장 검색

non est ista solida et sincera felicitas ;
(세네카, De Providentia, book 1 69:2)
Non ignoro etiam quae in speciem laborant, dignitatem dico et eloquentiae famam et quicquid ad alienum suffragium venit, mora convalescere - et quae veras vires parant et quae ad placendum fuco quodam subornant, expectant annos, donec paulatim colorem diuturnitas ducat - , sed ego vereor, ne consuetudo, quae rebus adfert constantiam, hoc vitium mihi altius figat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 4:2)
Si quis de felicitate Diogenis dubitat, potest idem dubitare et de deorum immortalium statu, an parum beate degant, quod illis nec praedia nec horti sint nec alieno colono rura pretiosa nec grande in foro faenus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 76:1)
Quaeramus ergo, quid optimum factu sit, non quid usitatissimum, et quid nos in possessione felicitatis aeternae constituat, non quid vulgo, veritatis pessimo interpreti, probatum sit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 9:1)
non ideo tamen quisquam felicia dixerit, quibus non est felicitatis intellectus.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 24:2)
Ille, quis- quis desidiosum otium et gulae ac libidinis vices felicitatem vocat, bonum malae rei quaerit auctorem et, cum illo venit blando nomine inductus, sequitur voluptatem non quam audit, sed quam attulit, et vitia sua cum coepit putare similia praeceptis, indulget illis non timide, nec obscure luxuriatur sed iam inde aperto capite.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 65:1)
Ergo in virtute posita est vera felicitas.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 82:1)
Omnis instabilis et incerta felicitas est.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Patruus abdicans.16)
Numquam tamen haec felicitas illi persuasit neglegentiam.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 5:3)
Vergilium illa felicitas ingenii in oratione soluta reliquit;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 8:5)
nec infelix uirtus amittit gloriae titulum, nec gloriam uirtutis intercipit fortuita felicitas.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.24)
mutantur uices felicitatis humanae:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Laqueus Incisus.8)
Redemptus Cimon redemptoris felicitas est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Cimon ingratus Calliae.14)
Sustulit non quod elegit, sed quod illi fatum publicae felicitatis obiecit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.32)
illa demum est magna felicitas quae arbitrio suo constitit.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 9:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION