라틴어 문장 검색

numera, vix sunt totidem quot Thebarum portae vel divitis ostia Nili.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII12)
interea pleno cum turget sacculus ore, crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crevit, et minus hanc optat qui non habet, ergo paratur altera villa tibi, cum rus non sufficit unum, et proferre libet fines maiorque videtur et melior vicina seges, mercaris et hanc et arbusta et densa montem qui canet oliva quorum si pretio dominus non vincitur ullo, nocte boves macri lassoque famelica collo iumenta ad virides huius mittentur aristas, nec prius inde domum quam tota novalia saevos in ventres abeant, ut credas falcibus actum.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV49)
Inde fere scelerum causae, nec plura venena miscuit aut ferro grassatur saepius ullum humanae mentis vitium quam saeva cupido inmodici census, nam dives qui fieri vult, et cito vult fieri;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV60)
divitioris enim sectam plerumque secuntur quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 38:5)
Hanc regnante Romulo Carutio cuidam Tusco diviti denuptam auctamque hereditate viri:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 17:2)
Post Didiam Licinia lex lata est a P. Licinio Crasso Divite, cuius ferundae probandaeque tantum studium ab optimatibus inpensum est, ut consulto senatus iuberetur, ut ea tantummodo promulgata, priusquam trinundino confirmaretur, ita ab omnibus observaretur quasi iam populi sententia conprobata.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 7:1)
Dives inaccessos ubi Solis filia lucos Adsiduo resonat cantu, tectisque superbis Urit odoratam nocturna in lumina cedrum, Arguto tenues percurrens pectine telas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 7:2)
— Quos dives Anagnia pascit, Quos, Amasene pater:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 13:2)
At secura quies, et nescia fallere vita, Dives opum variarum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 4:6)
Ipse me, aiebat, mendicum fecit ex divite et pro ampla domo in dolio fecit habitare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 20:3)
ventosa Damascos, Gazaque, et arbusto palmarum dives Idume.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:23)
Quidquid fodit Iber, quidquid Tagus extulit auri, Quod legit dives summis Arimaspus arenis Ut rapiant, parvo scelus hoc venisse putabunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:17)
Quo postquam partu Danaes et divite nimbo Ortum Parrhasiae vexerunt Persea pennae Arcados auctoris citharae liquidaeque palaestrae, Et subitus praepes Cyllenida sustulit harpen, Harpen alterius monstri iam caede rubentem, [A Iove dilectae fuso custode iuvencae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:21)
Bella es, novimus, et puella, verum est, Et dives, quis enim potest negare?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXIV1)
Sed cum te nimium, Fabulla, laudas, Nec dives neque bella nec puella es.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXIV2)

SEARCH

MENU NAVIGATION