라틴어 문장 검색

Pulchraque rerum concordia procuratum est diuinitus, ut, cum illi exitum eius de hac uita uiderent, tunc isti introitum eius in perpetuam animarum uitam cognoscerent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 4:5)
Quod in monasterio eius fuerit frater, cui donum canendi sit diuinitus concessum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV].1)
Namque ipse non ab hominibus, neque per hominem institutus, canendi artem didicit, sed diuinitus adiutus gratis canendi donum accepit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 1:1)
DUOBUS autem annis in episcopatu peractis repetiit insulam ac monasterium suum, diuino admonitus oraculo, quia dies sibi mortis, uel uitae magis illius, quae sola uita dicenda est, iam adpropiaret introitus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX].2)
Sed ne aliquid horum perficeret, superna illa oracula simul et opera restiterunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IX. 1:4)
UT autem uidit uir Domini Ecgberct, quia nec ipse ad praedicandum gentibus uenire permittebatur, retentus ob aliam sanctae ecclesiae utilitatem, de qua oraculo fuerat praemonitus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X.3)
e quibus duae in lege Mosi diuinitus statutae, tertia in euangelio per effectum dominicae passionis et resurrectionis adiuncta est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 2:2)
saepe duces trepidis petiere oracula rebus, uenit et a templis inrita turba domum:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 312)
"Quod si uera canunt sacris oracula templis, haec illi nostro nomine dicta refer:"
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 436)
forte quadam divinitus super ripas Tiberis lenibus stagnis nec adiri usquam ad iusti cursum poterat amnis et posse quamvis languida mergi aqua infantes spem ferentibus dabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 51:1)
ibi ei carpento sedenti cum uxore aquila suspensis demissa leniter alis pilleum aufert, superque carpentum cum magno clangore volitans, rursus velut ministerio divinitus missa capiti apte reponit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 366:2)
eam alitem, ea regione caeli et eius dei nuntiam venisse, circa summum culmen hominis auspicium fecisse, levasse humano superpositum capiti decus, ut divinitus eidem redderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 367:3)
itaque cum ad publica prodigia Etrusci tantum vates adhiberentur, hoc velut domestico exterritus visu Delphos ad maxime inclitum in terris oraculum mittere statuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 571:1)
cum promptum hoc ius velut ex oraculo incorruptum pariter ab iis summi infimique ferrent, tum legibus condendis opera dabatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 359:1)
quidnam eo di portenderent prodigio missi sciscitatum oratores ad Delphicum oraculum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 171:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION