라틴어 문장 검색

Considerabam et plangebam quam inutilem et miseram vitam ducerem, et quam infructuose tam mihi quam aliis viverem, et quantum antea clericis profecissem et quod nunc, eis propter monachos dimissis, nec in ipsis nec in monachis aliquem fructum haberem, et quam inefficax in omnibus inceptis atque conatibus meis redderer;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 3:1)
"quasi et ipsi aliud sint quam monachi, et non, quidquid in monachos dicitur, redundet in clericos, qui patres sunt monachorum."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:32)
Hoc cum legeretur in coetu forte hominum doctorum, rhetoricus quidam sophista, utriusque linguae callens, haut sane ignobilis ex istis acutulis et minutis doctoribus qui τεχνικοί appellantur, atque in disserendo tamen non impiger, usum esse existimabat argumento M. Tullium non probo neque apodictico, sed eiusdem quaestionis, cuius esset ea ipsa res de qua quaereretur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 4:1)
Nimis dolendum, si ad tam ruinosam superbiam monachos subrigimus et tam gravi contumelia clericos dignos putamus, in quorum numero sumus, cum aliquando etiam bonus monachus vix bonum clericum faciat, si adsit ei sufficiens continentia et tamen desit instructio necessaria aut personae regularis integritas.
(아우구스티누스, 편지들, 17. (A. D. 401 Epist. LX) Domino Beatissimo et Debita Obseruantia Venerabili Sinceriterque Carissimo Fratri et Consacerdoti Papae Aurelio Augustinus In Domino salutem 1:8)
cumque nos cum consobrinis nostris, Aculeonis filiis, et ea disceremus, quae Crasso placerent, et ab eis doctoribus, quibus ille uteretur, erudiremur, etiam illud saepe intelleximus, cum essemus eius domi, quod vel pueri sentire poteramus, illum et Graece sic loqui, nullam ut nosse aliam linguam videretur, et doctoribus nostris ea ponere in percontando eaque ipsum omni in sermone tractare, ut nihil esse ei novum, nihil inauditum videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 2:2)
In gymnasiis publicis nostris, doctorum et Professorum omnium, quos de literatura Romana tractare oportet, sermo plane Romanus, non civitate donatus, videatur, Tales, porro, viri, inveniri possunt, dummodo Collegiorum nostrorum curatores, ira, amicitia, inimicitiis, odio, invidia, praejudicio foedo, in doctoribus eligendis, penitus, omissis, publico duntaxat commodo inservire velint.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.43)

SEARCH

MENU NAVIGATION