라틴어 문장 검색

Si maxima gloria nobis Semper erit, tanti pignus servasse mariti, Tu quoque devotos sacro tibi foedere muros, Oramus, sociosque lares dignare vel una Nocte tua:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:2)
Tali pietate virorum Laetus in adversis, et mundi nomine gaudens Esse fidem, Nullum toto mihi, dixit, in orbe Gratius esse solum, non parvo pignore vobis Ostendi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:15)
Comitem pignusque recepi Depositum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:51)
Quanto igitur mundi dominis securius aevum Verus pauper agit!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:15)
Iacuere sorores In fratrum thalamis, sacrataque pignora matrum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:45)
meritumque, fidemque, Sacraque defuncti iactavit pignora patris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:12)
Neu te sceptris privaverit hospes, Pignora sunt propiora tibi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:28)
Finibus extremis Libyes, ubi fervida tellus Accipit Oceanum demisso sole calentem, Squalebant late Phorcynidos arva Medusae, Non nemorum protecta coma, non mollia sulco, Sed dominas vultu conspectis aspera saxis, Hoc primum natura nocens in corpore saevas Eduxit pestes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:3)
sic pignora gentis Psyllus habet, si quis tactos non horruit angues, Si quis donatis lusit serpentibus infans.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:52)
Di cinerum, Phrygias colitis quicumque ruinas, Aeneaeque mei, quos nunc Lavinia sedes Servat et Alba, lares, et quorum lucet in aris Ignis adhuc Phrygius, nullique adspecta virorum Pallas, in abstruso pignus memorabile templo, Gentis Iuleae vestris clarissimus aris Dat pia tura nepos, et vos in sede priori Rite vocat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:31)
tanto te pignore, Caesar, Emimus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:46)
Inde Paraetoniam fertur securus in urbem Pignore tam saevi sceleris, sua signa secutus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:4)
Cessas accurrere solus Ad dominae thalamos?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:16)
rumpamus funere taedas, Crudelemque toris dominam mactemus in ipsis Cum quocumque viro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:31)
Nescis, heu, nescis dominae fastidia Romae:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, III2)

SEARCH

MENU NAVIGATION