라틴어 문장 검색

Piso quo properantius destinata inciperet civitatem Atheniensium turbido incessu exterritam oratione saeva increpat, oblique Germanicum perstringens quod contra decus Romani nominis non Atheniensis tot cladibus extinctos, sed conluviem illam nationum comitate nimia coluisset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 55장2)
sed favor nationis inclinabat in Zenonem, Polemonis regis Pontici filium, quod is prima ab infantia instituta et cultum Armeniorum aemulatus, venatu epulis et quae alia barbari celebrant, proceres plebemque iuxta devinxerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 56장4)
legebantur et indicta gentibus tributa, pondus argenti et auri, numerus armorum equorumque et dona templis ebur atque odores, quasque copias frumenti et omnium utensilium quaeque natio penderet, haud minus magnifica quam nunc vi Parthorum aut potentia Romana iubentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 60장6)
nam multis nationibus clarissimum quondam regem ad se vocantibus Romanam amicitiam praetulisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 63장3)
omnem eam nationem Rhoemetalces tenuerat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 64장4)
indoluere exterae nationes regesque:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 72장4)
Coelaletae Odrusaeque et Dii, validae nationes, arma cepere, ducibus diversis et paribus inter se per ignobilitatem;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 38장6)
familiarum numerum et nationes?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 53장10)
ne inritamenta quidem eadem intra Italiam dominantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장10)
sed Labeo incorrupta libertate et ob id fama celebratior, Capitonis obsequium dominantibus magis probabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 75장4)
primas dominandi spes in arduo:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 7장4)
Igitur Tacfarinas disperso rumore rem Romanam aliis quoque ab nationibus lacerari eoque paulatim Africa decedere, ac posse reliquos circumveniri, si cuncti quibus libertas servitio potior incubuissent, auget viris positisque castris Thubuscum oppidum circumsidet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 24장1)
Nam cunctas nationes et urbes populus aut primores aut singuli regunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 33장1)
Isdem consulibus facinus atrox in citeriore Hispania admissum a quodam agresti nationis Termestinae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 45장1)
ac tum rumor incesserat fore ut disiecti aliisque nationibus permixti diversas in terras traherentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 46장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION