라틴어 문장 검색

nihil usquam dictu dignum ausi, trinis castris intra paucos dies exuti, triginta dierum indutias ita ut ad senatum Romam legatos mitterent, pacti sunt bimestri stipendio frumentoque et singulis in militem tunicis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 619:1)
iam triginta milibus hostium caesis signum receptui consules dederant colligebantque in unum copias in vicem inter se gratantes, cum repente visae procul hostium novae cohortes, quae in supplementum scriptae fuerant, integravere caedem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 630:1)
post per exploratores compertis hostium consiliis ad singulas urbes circumferendo bello unum et triginta oppida intra dies quinquaginta, omnia oppugnando, ceperunt, quorum pleraque diruta atque incensa, nomenque Aequorum prope ad internecionem deletum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 673:1)
tria milia et quadringenti caesi, capti octingenti ferme et triginta, signa militaria capta tria et viginti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 189:2)
ibi capta armatorum duo milia nongenti, caesi pugnantes ferme nongenti triginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 196:2)
caesa ad sex milia hominum, duo milia et quingenti capti - in eis tribuni militum quattuor - signa militaria triginta, et quod laetissimum victoribus fuit, captivorum recepta septem milia et quadringenti, et praeda ingens sociorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 278:1)
itaque et supplicationes ob rem bene gestam consulis nomine decernunt et iustitium remittitur quod fuerat dies duodeviginti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 286:1)
Romanorum stationis primae et eorum qui circa quaestorium oppressi periere ad septingentos triginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 470:1)
arma multa pavidi ac signa militaria duodeviginti reliquere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 631:3)
aeris gravis travecta viciens centum milia et quingenta triginta tria milia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 663:1)
argenti quod captum ex urbibus erat pondo mille octingenta triginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 663:3)
sed aptae instructaeque remigio triginta et duae quinqueremes erant et triremes quinque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 220:2)
- ex ipso autem audisse Hannibale, postquam Rhodanum transient, triginta sex milia hominum ingentemque numerum equorum et aliorum iumentorum amisisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 390:1)
cognitum ex captivis praeter viginti naves cuius ipsi classis essent in Italiam missas quinque et triginta alias quinqueremes Siciliam petere ad sollicitandos veteres socios;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 515:1)
duodeviginti milia Romana erant, socium nominis Latini viginti, auxilia praeterea Cenomanorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 583:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION