라틴어 문장 검색

veniebat enim ad cenam, ut animo quieto satiaret desideria naturae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 33:6)
erat enim, ut scis, in eo aviditas legendi, nec satiari poterat, quippe qui ne reprehensionem quidem vulgi inanem reformidans in ipsa curia soleret legere saepe, dum senatus cogeretur, nihil operae rei publicae detrahens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 9:3)
Nam nemo haec umquam est transvectus caerula cursu, Quin prius adstiterit vocum dulcedine captus, Post variis avido satiatus pectore musis Doctior ad patrias lapsus pervenerit oras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 67:5)
quo studio cum satiari non possint, omnium ceterarum rerum obliti nihil abiectum, nihil humile cogitant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 77:5)
quinam Tantalidarum internecioni modus paretur, aut quaenam umquam ob mortem Myrtili poenis luendis dabitur satias supplici?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 91:7)
sin magna et copiosa, multa undique apportans multisque sine vanitate impertiens, non est admodum vituperanda, atque etiam, si satiata quaestu vel contenta potius, ut saepe ex alto in portum, ex ipso portu se in agros possessionesque contulit, videtur iure optimo posse laudari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 194:4)
Atque eo citius in oratoris aut in poetae cincinnis ac fuco offenditur, quod sensus in nimia voluptate natura, non mente satiantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 100:3)
Horum vicissitudines efficient, ut neque ei satientur, qui audient, fastidio similitudinis, nec nos id, quod faciemus, opera dedita facere videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 193:3)
Ad commovendos autem animos maxime proficient, si incitandi erunt, eius modi sententiae quae aut ad explendas cupiditates aut ad odium satiandum aut ad ulciscendas iniurias pertinebunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 27장 2:3)
cuius me numquam satiare potuit oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 2:3)
non satiaris eum libertate, sed incenderis cupiditate libertatis, cum tantum modo potestatem gustandi feceris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 78:4)
300M quae sanguine alitur, quae in omni crudelitate sic exultat, ut vix hominum acerbis funeribus satietur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 111:1)
424M Graves enim dominae cogitationum lubidines infinita quaedam cogunt atque imperant, quae quia nec expleri nec satiari ullo modo possunt, ad omne facinus inpellunt eos, quos inlecebris suis incenderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 211)
cupidis enim rerum talium odiosum fortasse et molestum est carere, satiatis vero et expletis iucundius est carere quam frui;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 61:7)
satiari delectatione non possum, ut meae senectutis requietem oblectamentumque noscatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 67:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION