라틴어 문장 검색

» Hic vero princeps, sciens hoc sanum esse consilium, seque Brodoan ejusque copiis innumeris sic posse resistere, nuntium Christianae professionis, genere Syrum, hominem mire discretum, Godefrido duci [0516D] Antiochiam misit, in haec verba loquentem:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 14:7)
«Princeps Hasart, Godefrido magno principi ac duci Christianorum, salutem, et omne quod melius optari potest.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 16:1)
» Godefridus dux, audita hac legatione, consilio suorum habito, fiduciam statuendae pacis requirit, haesitans ne Turcorum perfidia sibi suisque aliquo iniquo machinamento obesse possit, corrupto foedere sub aliqua pravae occasionis industria.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 16:7)
- Mahumet, filius principis, duci Godefrido datur obses:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 17:2)
Dux, filio illius obside accepto, fidem et amicitiam cum illo pepigit, et se ad omnia adversantia sibi auxiliari et nunquam deficere, stabili juramento promisit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 18:2)
Haec dux dum constanter pollicetur, legati de praesidio Hasart vehementer jucundati [0517C] et laetati sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 18:4)
et sine mora columbas duas, aves gratas ac domitas, secum allatas eduxerunt a sinu suo, ac charta, ducis responsis promissisque fidelibus inscripta, caudis illarum filo innodata, e manibus suis has ad ferenda laeta nuntia emiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 18:5)
Dux et universi, qui cum eo aderant, de hac avium emissione mirantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 18:6)
«Non dominus noster dux, ejusque fideles super emissis mirentur columbis, quas non pueriliter, non frustra, praemisimus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 18:8)
» Jam cum chartis sibi commissis aves avolaverunt, in solium et mensam ducis Hasart fideliter reversae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 18:11)
Princeps autem de Hasart ex more solito aves domesticas pie suscipiens, chartas intitulatas a caudis earum solvit, secreta ducis Godefridi perlegit, diem adventus sui ad auxilium, et in quantis millibus Christiani exercitus subveniret, pernoscit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 18:12)
Vix quinque sederat diebus, et ecce dux Godefridus in fortitudine multa ab Antiochia est egressus in vexillis mirae pulchritudinis, in loricis et galeis, in sagittis equitum et peditum, spatio dierum trium iter faciens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 20:3)
Peracta via unius diei, Baldewinus, frater ipsius, a Rohas proficiscens cum tribus millibus virorum pugnatorum, occurrit in vexillis per aerem coruscantibus, ex ducis legatione accitus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 20:4)
et ideo omnino se in hanc ducis expeditionem proficisci recusarunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 20:6)
- Boemundus et Reymundus duci Godefrido associantur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION