라틴어 문장 검색

Legisse apud philosophum Graecum memini (ni fallor, ille Aristoteles fuit in libro quem de ebrietate conposuit) mulieres raro in ebrietatem cadere, crebro senes:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 15:1)
Ergo non solo rigore nivalis aqua perniciosa est, sed ob aliam causam, quam non pigebit aperire auctore Aristotele qui in physicis quaes­tionibus suis hanc posuit et in hunc sensum, ni fallor, absolvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 25:4)
Sed metus est ne et ipse fallatur, si fallax opifex materiam quae pomi pondus imitaretur elegit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 22:5)
Quod autem dixisti, Evangele, de acuto aeneo, ni fallor coniectura mea, a vero non deviat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 33:1)
Prono tunc Caesar Olympo In noctem subita circumdedit agmina fossa, Dum primae perstant acies, hostemque fefellit, Et prope consertis obduxit castra maniplis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:17)
tectarum errore viarum Fallitur occultis sparsus populator in agris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:51)
nec quemquam dextra fefellit, Cum feriat moriente manu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:88)
Apso gestare carinas Caussa palus, leni quam fallens egerit unda.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:41)
Tentoria postquam Egressus, vigilum somno cedentis membra Transsiluit, questus tacite quod fallere posset.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:28)
Sed non tam remeans Caesar iam luce propinqua, Quam tacita sua castra fuga comitesque fefellit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:59)
Prima quidem surgens operum structura fefellit Pompeium:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:27)
Aut vaga cum Tethys Rutupinaque litora fervent, Unda Caledonios fallit turbata Britannos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:29)
coelumque tremens cum lancea transit, Dicere non fallar, quo sit vibrata lacerto.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:41)
Quodsi nos Eoa fides et barbara fallunt Foedera, vulgati supra commercia mundi Naufragium Fortuna ferat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:54)
Neque enim mihi fallere quemquam Est animus, tectoque metu perducere vulgus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:34)

SEARCH

MENU NAVIGATION