라틴어 문장 검색

Largior hic campos aether et lumine vestit purpureo, solemque suum, sua sidera norunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 25:2)
" Sic memorans, largo fletu simul ora rigabat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 26:13)
Aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum finge deo rebusque veni non asper egenis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 15:15)
At parte ex alia, qua saxa rotantia late impulerat torrens arbustaque diruta ripis, Arcadas insuetos acies inferre pedestris ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci (aspera quis natura loci dimittere quando suasit equos), unum quod rebus restat egenis, nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 17:1)
Quisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi est, largior.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 21:38)
Ille tamen nostra deducit origine nomen Pilumnusque illi quartus pater et tua larga saepe manu multisque oneravit limina donis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 25:6)
Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni obliqua invidia stimulisque agitabat amaris, largus opum et lingua melior, sed frigida bello dextera, consiliis habitus non futilis auctor, seditione potens (genus huic materna superbum nobilitas dabat, incertum de patre ferebat), surgit et his onerat dictis atque aggerat iras:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 13:1)
dat gemitum rumpitque has imo pectore voces "Larga quidem, Drance, semper tibi copia fandi tum, cum bella manus poscunt, patribusque vocatis primus ades.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 14:2)
illi inter sese multa vi volnera miscent cornuaque obnixi infigunt et sanguine largo colla armosque lavant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 27:11)
ipse nemus linquens patrium saltusque Lycaei, Pan, ovium custos, tua si tibi Maenala curae, adsis, o Tegeaee, favens, oleaeque Minerva inventrix, uncique puer monstrator aratri, et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum, dique deaeque omnes, studium quibus arva tueri, quique novas alitis non ullo semine fruges, quique satis largum caelo demittitis imbrem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 1:7)
Iam variae pelagi volucres et quae Asia circum dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri, certatim largos umeris infundere rores:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:11)
Hinc omnis largo pubescit vinea fetu, conplentur vallesque cavae saltusque profundi, et quocumque deus circum caput egit honestum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 18:6)
densior hinc suboles, hinc largi copia lactis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:3)
nihil supra deos lacesso nec potentem amicum largiora flagito, satis beatus unicis Sabinis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 183)
Faune, Nympharum fugientum amator, per meos finis et aprica rura lenis incedas abeasque parvis aequus alumnis, si tener pleno cadit haedus anno larga nec desunt Veneris sodali vina craterae, vetus ara multo fumat odore.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 181)

SEARCH

MENU NAVIGATION