라틴어 문장 검색

ac si ad oculos et optutum istum terrenum redigas et hebetem, profecto uerissime poeta egregius dixit uelut nebulam nobis ob oculos offusam nec cernere nos nisi intra lapidis iactum ualere.
(아풀레이우스, 플로리다 2:13)
quibusnam uerbis tibi, Aemiliane Strabo, uir omnium, quot umquam fuerunt aut sunt aut etiam erunt, inter optimos clarissime, inter clarissimos optime, inter utrosque doctissime, quibus tandem uerbis pro hoc tuo erga me animo gratias habitum et commemoratum eam, qua digna ratione tam honorificam benignitatem tuam celebrem, qua remuneratione dicendi gloriam tui facti aequiperem, nondum hercle repperio.
(아풀레이우스, 플로리다 16:48)
igitur proinde habetote, si curia digna protulero, ut si in ipsa curia me audiatis, si erudita fuerint, ut si in bybliotheca legantur.
(아풀레이우스, 플로리다 18:7)
pulchra merces prorsum ac tali uiro digna et perpetua;
(아풀레이우스, 플로리다 18:47)
Sicuti nauem bonam, fabre factam, bene intrinsecus compactam, extrinsecus eleganter depictam, mobili clauo, firmis rudentibus, procero malo, insigni carchesio, splendentibus uelis, postremo omnibus armamentis idoneis ad usum et honestis ad contemplationem, eam nauem si aut gubernator non agat aut tempestas agat, ut facile cum illis egregiis instrumentis aut profunda hauserint aut scopuli comminuerint!
(아풀레이우스, 플로리다 23:1)
"Pol quidem tu dignus"
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:1)
his oculi minantur, aures rigent, nares hiant, ora saeviunt et sicunde de proximo latratus ingruerit, eum putabis de faucibus lapidis exire, et, in quo summum specimen operae fabrilis egregius ille signifex prodidit, sublatis canibus in pectus arduis pedes imi resistunt, currunt priores.
(아풀레이우스, 변신, 2권 4:4)
"Ad haec Diophanes ille Chaldaeus egregius, mente viduus necdum suus, Hostes inquit Et omnes inimici nostri tam diram immo vero Ulixeam peregrinationem incidant."
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:18)
"Ac dum in proxima platea refovens animum infausti atque improvidi sermonis mei sero reminiscor, dignumque me pluribus etiam verberibus fuisse merito consentio, ecce iam ultimum defletus atque, conclamatus processerat mortuus, rituque patrio,, utpote unus de optimatibus, pompa funeris publici ductabatur per forum."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:50)
"Tunc uxor egregia capit praesentem audaciam et mente sacrilega coarguenti marito resistens altercat Populus aestuat diversa tendentes:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:76)
"At tibi civitas omnis pro ista gratia honores egregios obtulit a nam et patronum scripsit et ut in aere stet imago tua decrevit."
(아풀레이우스, 변신, 3권 10:7)
"Verum statuas et imagines dignioribus mei- que maioribus reservare suadeo."
(아풀레이우스, 변신, 3권 10:12)
"Et ille quidem dignum virtutibus suis vitae terminum posuit:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:21)
"nam vir et genere primarius et opibus plurimus et liberalitate praecipuus digno fortunae suae splendore publicas voluptates instruebat."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:32)
"Haec erunt vobis egregiae formositatis meae praeclara praemia?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:52)

SEARCH

MENU NAVIGATION