라틴어 문장 검색

quid pulchra vocabula pigris praetentas vitiis?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:125)
Pulcher et urbanae cupiens exercitus umbrae, adsiduus ludis, avidus splendere lavacris nec soles imbresve pati, multumque priori dispar, sub clipeo Thracum qui ferre pruinas, dum Stilicho regeret, nudoque hiemare sub axe sueverat et duris haurire bipennibus Hebrum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:237)
Princeps corusco sidere pulchrior, Parthis sagittas tendere doctior, eques Gelonis imperiosior, quae digna mentis laus erit arduae?
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:1)
tu si nivalis per iuga Caucasi saevas petisses pulcher Amazonas, peltata pugnas desereret cohors sexu recepto;
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:13)
quisquis vel locuples pulchra vel coniuge notus, crimine pulsatur falso;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:108)
scilicet egregius morum magnoque tuendus et cuius meritis pietas in fratre recedat!
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:152)
Hoc quoque, quod veniam leti valuere mereri, si positis pendas odiis, ignoscere pulchrum iam misero poenaeque genus vidisse precantem.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:26)
Quamquam, si veterum certamina rite recordor, tunc etiam, pulchra cum libertate vigerent et proprio late florerent milite patres, semper ab his famae petiere insignia bellis, quae diversa procul tuto trans aequora vires exercere dabant:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:32)
scilicet Argolicas Ephyreiadasque puellas coeperat et pulchras iam fastidire Lacaenas.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:247)
Pulchris stare diu Parcarum lege negatur.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In sepulchrum speciosae1)
Veneris sortita figuram egregiumque decus invidiam meruit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In sepulchrum speciosae5)
scilicet egregiis ornabere victor opimis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum46)
sed nova si nigri videas miracula saxi, tunc pulchros superat cultus et quidquid Eois Indus litoribus Rubra scrutatur in alga.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete4)
nec laude virorum censeri contenta fuit, nisi matribus aeque vinceret et gemino certatim splendida sexu Flaccillam Mariamque daret pulchramque Serenam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae36)
utraque luminibus timidum micat, utraque pulchro excitat ore faces.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae64)

SEARCH

MENU NAVIGATION