라틴어 문장 검색

In iis, quae negari non potuerint, elaborandum, ut aut minora quam dictum est aut alia mente facta aut nihil ad praesentem quaestionem pertinere aut emendari posse paenitentia aut satis iam punita videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 54:1)
adeo ut, etiamsi reliqua scripta atque elaborata sint, tamen plerumque videatur tota extemporalis oratio, cuius initium nihil praeparati habuisse manifestum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 63:1)
sed ne se, qui cognoverint ista, si cetera negligant, perfectos protinus atque consummatos putent et, nisi in ceteris, quae mox praecipienda sunt, elaboraverint, mutam quandam scientiam consecutos intelligant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 213:2)
similitudo interim et ad orationis ornatum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 225:9)
quid si et ceterum ornatum muliebrem pretii maioris habeat, quam tu, tuumne an malis?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 248:3)
at si maior erit , nullum iis ornatum, qui modo non obscuret, subtrahendum puto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 383:1)
translatio quoque, in qua vel maximus est orationis ornatus, verba non suis rebus accommodat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 45:2)
ego tamen libentius retulerim ad ornatum orationis, quia non ut intelligatur efficit, sed ut plus intelligatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 50:5)
venio nunc ad ornatum, in quo sine dubio plus quam in ceteris dicendi partibus sibi indulget orator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 65:1)
cultu vero atque ornatu se quoque commendat ipse qui dicit et in ceteris iudicium doctorum, in hoc vero etiam popularem laudem petit, nec fortibus modo, sed etiam fulgentibus armis proeliatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 66:3)
sed ne causae quidem parum confert idem hic orationis ornatus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 69:1)
sed hic ornatus (repetam enim) virilis et fortis et sanctus sit nec effeminatam levitatem et fuco ementitum colorem amet, sanguine et viribus niteat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 70:3)
illud observatione dignius, quod hic ipse honestus ornatus materiae genere esse debebit variatus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 75:3)
namque illud genus ostentationi compositum solam petit audientium voluptatem, ideoque omnes dicendi artes aperit ornatumque orationis exponit, ut quod non insidietur nec ad victoriam sed ad solum finem laudis et gloriae tendat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 75:5)
quare, quidquid erit sententiis populare, verbis nitidum, figuris iucundum, translationibus magnificum, compositione elaboratum, velut institor quidam eloquentiae intuendum et paene pertractandum dabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 76:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION