라틴어 문장 검색

qui quidem etiam pollicenti cuidam se artem ei memoriae, quae tum primum proferebatur, traditurum respondisse dicitur oblivisci se malle discere, credo quod haerebant in memorial quaecumque audierat et viderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 3:7)
Hic Catulus 'Etsi heri' inquit 'id quod quaerebatur paene explicatum est, ut tota fere quaestio tractata videatur, tamen expecto ea quae te pollicitus es Luculle ab Antiocho audita dicturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 14:1)
plus autem pollicebatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 122:13)
ad eam rem operam suam pollicentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 7장 3:6)
nam statim Chrysogonus et ipse ad eos accedit et homines nobilis adlegat qui peterent ne ad Sullam adirent, et omnia Chrysogonum quae vellent esse facturum pollicerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 9장 2:7)
in tali crimine quod innocenti saluti solet esse ut servos in quaestionem polliceatur, id Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 28장 2:4)
nam hoc totum ad Roscios pertinet, de quorum audacia tum me dicturum pollicitus sum, cum Eruci crimina diluissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 28장 3:10)
quam ob rem illa arma, centuriones, cohortes non periculum nobis, sed praesidium denuntiant, neque solum ut quieto, sed etiam ut magno animo simus hortantur, nec auxilium modo defensioni meae verum etiam silentium pollicentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 1장 3:1)
non modo enim pollicitus erat in Gallia sed Romae cotidie, simul atque sibi hic adnuisset, numeraturum se dicebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 1:3)
quaeso, C. Aquili vosque qui estis in consilio, ut quid pollicitus sim diligenter memoriae mandetis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 10장 2:5)
docui quod primum pollicitus sum, C. Aquili, causam omnino cur postularet non fuisse, quod neque pecunia debebatur et, si maxime deberetur, commissum nihil esset qua re ad istam rationem perveniretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 1:1)
id testibus me pollicitus sum planum facturum qui et scire deberent et causam cur mentirentur non haberent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 28장 1:4)
me saepe esse pollicitum, saepe ostendisse dicebant, si quod tempus accidisset, quo tempore aliquid a me requirerent, commodis eorum me non defuturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 1장 2:3)
tamen iis operam tuam pollicebere qui te neque velle sua causa nec, si cupias, posse arbitrantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 6장 1:6)
hunc errorem quasi radicem malorum omnium stirpitus philosophia se extracturam pollicetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 83:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION