라틴어 문장 검색

Ista quae appetitis, quia exigua sunt nec possunt ad alterum nisi alteri erepta transferri, eadem affectantibus pugnas et iurgia excitant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 199:3)
Pudore calcato caedibus inquinavit manus, membra liberorum dispersit, nihil vacuum reliquit a scelere, non gloriae memor, non infamiae metuens, inemendabilis, cum ex ira in odium obcalluit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 234:2)
iam domus etiam qua calcatur pretiosa et divitiis per omnes angulos dissipatis tecta ipsa fulgentia et adsectator comesque patrimoniorum pereuntium populus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 9:2)
curo uulnera, familiam reficio, expugnatam domum lugeo, ereptam uirginitatem consolor, minantem sibi ipsi custodio.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, pater raptam continens.10)
Ille in hoc scolasticis morem gerebat, ne uerbis calcatis et obsoletis uteretur;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 9:6)
Non ambulabis, inquid, eadem uia, non calcabis uestigia mea, non offeres delicatis oculis sordidam uestem, non flebis inuito me, non tacebis.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, lugens divitem sequens filius pauperis.11)
Intravit Scythiae multivagas domos et gentes patriis sedibus hospites, calcavitque freti terga rigentia et mutis tacitum litoribus mare.
(세네카, Hercules Furens 8:12)
colit hic reges, calcet ut omnes perdatque aliquos nullumque levet:
(세네카, Hercules Oetaeus 10:20)
non spargis facem imitata fratrem et mittis ereptam Iovi meque ipsa perdis?
(세네카, Hercules Oetaeus 13:35)
laus tibi erepta incluta est, ingens triumphus:
(세네카, Hercules Oetaeus 13:36)
ereptus thalamis Phasidis horridi, effrenae solitus pectora coniugis invita trepidus prendere dextera, felix Aeoliam corripe virginem . nunc primum soceris, sponse, volentibus.
(세네카, 메데아 2:12)
vix ipsa tantum, vix adnue credo malum, hoc facere Iason potuit, erepto patre patria atque regno sedibus solam exteris deserere durus?
(세네카, 메데아 3:2)
Non esse me qui sceptra violentus geram nec qui superbo miserias calcem pede, testatus equidem videor haud clare parum generum exulem legendo et adflictum et gravi terrore pavidum, quippe quem poenae expetit letoque Acastus regna Thessalica optinens.
(세네카, 메데아 5:1)
furit ereptam pelagoque dolet vivere matrem impius, ingens geminatque nefas:
(세네카, 옥타비아 5:34)
Calcat iacentem vulgus.
(세네카, 옥타비아 7:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION