라틴어 문장 검색

et vincula publica et carcer adhibebitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 93:8)
Ne quem fallat tamquam aliquo tempore, aliquo loco profutura, ostendenda est rabies eius effrenata et attonita apparatusque illi reddendus est suus, eculei et fidiculae et ergastula et cruces et circumdati defossis corporibus ignes et cadavera quoque trahens uncus, varia vinculorum genera, varia poenarum, lacerationes membrorum, inscriptiones frontis et bestiarum immanium caveae - inter haec instrumenta collocetur ira dirum quiddam atque horridum stridens, omnibus per quae furit taetrior.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 20:1)
Non consolabimur tam triste ergastulum, non adhortabimur ferre imperia carnificum ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 97:7)
Magnam rem sine dubio fecerimus, si servulum infelicem in ergastulum miserimus !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 188:3)
ad ferrum venimus, ad capitalia supplicia, et vinculis, carcere, fame vindicamus rem castigandam flagris levioribus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 189:5)
Nescit durissimum esse ostium carceris.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 214:3)
Hunc tamen Athenae ipsae in carcere occiderunt, et qui tuto insultaverat agmini tyrannorum, eius libertatem libertas non tulit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 56:1)
Ubi bonorum exitus mali sunt, ubi Socrates cogitur in carcere mori, Rutilius in exilio vivere, Pompeius et Cicero clientibus suis praebere cervicem, Cato ille, virtutium viva imago, incumbens gladio simul de se actum esse ac de re publica palam facere, necesse est torqueri tam iniqua praemia fortunam persolvere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 140:2)
Ecce Socrates ex illo carcere, quem intrando purgavit omnique honestiorem curia reddidit, proclamat :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 147:1)
Id enim deerat ut eas templa recipiant, quas aut carcer aut lupanar eiecit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Sacerdos Peostituta.11)
In carcere, inquit, ac tenebris iacebam.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Archipiratae filia.11)
Non delectant ignoti seruorum domino greges nec sonantia laxi ruris ergastula:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.31)
Inter catenas filii mei iaceo eodem clausus ergastulo.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Damnatus parricidii alligans fratrem.21)
Arata quondam populis rura singulorum nunc ergastulorum sunt latiusque uilici quam reges imperant.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.31)
Miltiades peculatus dampnatus in carcere alligatus decessit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Cimon ingratus Calliae.3)

SEARCH

MENU NAVIGATION