라틴어 문장 검색

quid, si per quindecim annos, grande mortalis aevi spatium, multi fortuitis casibus, promptissimus quisque saevitia principis interciderunt, pauci et, ut ita dixerim, non modo aliorum sed etiam nostri superstites sumus, exemptis e media vita tot annis, quibus iuvenes ad senectutem, senes prope ad ipsos exactae aetatis terminos per silentium venimus?
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 3장 2:1)
nunc ab ignavis plerumque et imbellibus eripi domos, abstrahi liberos, iniungi dilectus, tamquam mori tantum pro patria nescientibus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 3:3)
quibus in omnem partem dimissis, ubi incerta fugae vestigia neque usquam conglobari hostis compertum (et exacta iam aestate spargi bellum nequibat), in finis Borestorum exercitum deducit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 38장 3:1)
Exacto per scelera die novissimum malorum fuit laetitia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 47장1)
uxorem quoque eius Saloninam, quamquam in nullius iniuriam insignis equo ostroque veheretur, tamquam laesi gravabantur, insita mortalibus natura recentem aliorum felicitatem acribus oculis introspicere modumque fortunae a nullis magis exigere quam quos in aequo viderunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 20장3)
an ego tantum Romanae pubis, tot egregios exercitus sterni rursus et rei publicae eripi patiar?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 47장12)
nec tam Primus et Aponianus et Messala, quamquam omni modo nisi, eripuere Saturninum quam obscuritas latebrarum, quibus occulebatur, vacantium forte balnearum fornacibus abditus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 11장5)
Tum Antonius inserens se manipulis, ubi aspectu et auctoritate silentium fecerat, non se decus neque pretium eripere tam bene meritis adfirmabat, sed divisa inter exercitum ducesque munia:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 20장1)
grandaevos senes, exacta aetate feminas, vilis ad praedam, in ludibrium trahebant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장3)
atque interim triennio exacto Ptolemaeus non studium, non preces omittere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 84장4)
caesos Treviros, receptos Vbios, ereptam Batavis patriam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 24장4)
ille autem ut sonitu flammae est excitatus, etsi gladius ei erat subductus, familiaris sui subalare telum eripuit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 10장 5:1)
hic multum ducem summum Agesilaum impedivit saepeque eius consiliis obstitit, neque vero non fuit apertum, si ille non fuisset, Agesilaum Asiam Tauro tenus regi fuisse erepturum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 3:1)
ille odio ingratae civitatis exactus Chalcidem se contulit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 5:4)
quem rumorem auxit intra paucos rursus dies repetita Bithynia per causam exigendae pecuniae, quae deberetur cuidam libertino clienti suo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 2장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION