라틴어 문장 검색

dataque oscula virgo sensit et erubuit timidumque ad lumina lumen attollens pariter cum caelo vidit amantem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 34:9)
Sed enim damnare negatur hanc venerem pietas, coeuntque animalia nullo cetera delicto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:18)
dixerat ac nimios iuvenum damnarat amores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 56:2)
partem damnatur in unam induiturque aures lente gradientis aselli.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 22:3)
At bene si noris, pigeat fugisse morasque ipsa tuas damnes et me retinere labores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:4)
Mos erat antiquus niveis atrisque lapillis, his damnare reos, illis absolvere culpa;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 6:1)
) damnavit, meritumque nihil pater eicit urbe hostilique caput prece detestatur euntis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 42:4)
aut sua fluminea cum vidit Cipus in unda cornua (vidit enim) falsamque in imagine credens esse fidem, digitis ad frontem saepe relatis, quae vidit, tetigit, nec iam sua lumina damnans restitit, ut victor domito veniebat ab hoste, ad caelumque manus et eodem lumina tollens "quiquid" ait, "superi, monstro portenditur isto, seu laetum est, patriae laetum populoque Quirini, sive minax, mihi sit!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 46:3)
nec, quae damnaverit ille, crimina defendi fasque piumque puto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 255)
haec domini fortuna mei est, ut debeat illam infelix nullis dissimulare iocis, id quoque, quod viridi quondam male lusit in aevo, heu nimium sero damnat et odit opus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 15)
quod neque sum cedro flavus nec pumice levis, erubui domino cultior esse meo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 19)
tuusque non debet dolor hinc, debet abesse pudor, cum cecidit Capaneus subito temerarius ictu, num legis Euadnen erubuisse viro?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 329)
fac modo te damnes cupiasque eradere vitae tempora, si possis, Tisiphonea tuae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 92)
indolui, non tam mea quod fortuna male audit, qui iam consuevi fortiter esse miser, quam quod cui minime vellem, sum causa pudoris, teque reor nostris erubuisse malis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 112)
ante fores tumuli, quas saxa inmania duro obice damnarant scopulis substructa cavatis, stat Dominus nomenque ciet frigentis amici, nec mora, funereus revolutis rupibus horror evomit exequias gradiente cadavere vivas, solvite iam laetae redolentia vincla, sorores, solus odor sparsi spiramen aromatis efflat, nec de corporeo nidorem sordida tabo aura refert, oculos sanie stillante solutos pristinus in speculum decor excitat, et putrefactas tincta rubore genas paulatim purpura vestit, quis potuit fluidis animam suffundere membris?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3249)

SEARCH

MENU NAVIGATION